Visits: 1335
» Ioannes Dantiscus' Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #4771

Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1539-05-21
            received [1539]-05-24

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, adres inną ręką, AAWO, AB, D. 2, f. 108

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8249 (TK 11), f. 82

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB., D. 2, f. 108r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.

Etsi non habeo, quod praecipue nunc scribam, tamen cum hic subditus meus mihi significaret se istuc profecturum, nolui omittere saltem hoc, de quo scio Reverendissimam Dominationem Vestram solicitam esse, scribere, quomodo habeat valetudo mea, de qua nescio, quid dicam aut promittere possim. Convalueram optime et integram videbar adeptus sanitatem. Sed timeo heri me recidivam incidisse, quae rursus me in cubiculo tenet reclusum. Dominus Deus misereatur mei, cuius nomen sit benedictum. Cum habuerit Reverendissima Dominatio Vestra responsum a Sigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austriaregia maiestateSigismund I Jagiellon (Zygmunt I) (*1467 – †1548), King of Poland and Grand Duke of Lithuania (1506-1548); Duke of Głogów (Glogau) (1499-1506), Duke of Opava (1501-1506), Governor of Silesia (1504-1506); son of King Kazimierz IV Jagiellon and Elisabeth of Austria, rogo id mihi communicet. Miror per camerarium nuper non esse missa mandata, ut de accisa rationes fiant coram dominis consiliariis etc. Forte oblivio id effecit aut nonnullorum dissuasio. Novi apud me est nihil. De obitu reverendissimi domini Stanisław Oleśnicki (*1496 – †1539), 1492 Gniezno canon and royal notary; before 1516 royal secretary; 1519 Cracow canon; 1520 Gniezno cantor; at least in 1525 seceretary of queen Bona Sforza; 1536 Cracow dean; 1538 bishop of Poznań (PSB 23/4, p. 773-774)episcopi PosnaniensisStanisław Oleśnicki (*1496 – †1539), 1492 Gniezno canon and royal notary; before 1516 royal secretary; 1519 Cracow canon; 1520 Gniezno cantor; at least in 1525 seceretary of queen Bona Sforza; 1536 Cracow dean; 1538 bishop of Poznań (PSB 23/4, p. 773-774) certo ferebatur, an verum sit, non potest Reverendissima Dominatio Vestra nescire. Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram diuturnum valere, meque ab illa amari.