Letter #4752
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-30
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime ac plurimum observande.
Obsequiorum meorum commendationem et omnem prosperitatem.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra consultationem de ineunda a me administratione in mutuum colloquium nostrum reicit atque ita iudicat ad Paschalem usque celebritatem hic mihi manendum esse, satis quidem ex animi mei sententia cedit, neque moror litteras Romanas aut regias, quibus hinc me alio coniciam. Verum, ut nuper scripsi, urget me instans
Quod ulla ratione efficere si Reverendissima Dominatio Vestra potest, rogo plurimum ad id pro sua in me solita benevolentia contendat mihique commodet istam bene instituendae rei familiaris opportunitatem. Omnes spero boni consulent hanc meam novitii ab hoc ordine absentiam, cum alioqui verecunde ineundus sit magistratus et honores deferri conveniat, non captari. Profecto temere me in hunc consiliariorum asseruero ordinem, iniussu
Quod Reverendissima Dominatio Vestra titulum administrationis Pomesaniensis refutat, nescio an iure faciat, utpote usu confirmata. Ego, quo iure illum feram aut mihi vendicem, non intelligo, nondum edoctus de pontificia dispositione, sine qua rem tantam occupare non est mihi integrum. Rogo igitur, non gravetur Reverendissima Dominatio Vestra per suos in aula regia inquirere ac ediscere, num qua facultas administrandae illius desolatae partis dioceseos sit a summo pontifice [pro episcopo] Culmensi on the margin⌈pro episcopo hidden by binding⌈[pro episcopo]pro episcopo hidden by binding⌉ Culmensi[pro episcopo] Culmensi on the margin⌉ impetrata, cuius referet videre exemplum. Sin tale nihil habetur, certe nulla ratio est, qua ipse me faciam tam onerosae potestatis auctorem.
Ago gratias, quod Reverendissima Dominatio Vestra dominum Fl Felicem, hominem non alium, quam qualem verissime quod ipsa praedicat, me instigatore, vicarium episcopalem praefecerit. De custodiae dignitate huic conferenda iam agam cum
Num scripserit Reverendissima Dominatio Vestra ad
Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam Deus felicem et per omnia incolumem servet, deditissime me commendo.
Apud
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre obsequentissimus