cf. Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS Frauenburg (Frombork), 1538-03-08, CIDTC IDL 4747⌊Respondicf. Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS Frauenburg (Frombork), 1538-03-08, CIDTC IDL 4747⌋ cf. Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-01, CIDTC IDL 1836;
Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-05, CIDTC IDL 1837⌊litteriscf. Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-01, CIDTC IDL 1836;
Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-03-05, CIDTC IDL 1837⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae per eius servitorem Lucam. Si quid reliquum est, pro epistula erit venerabilis dominus Felix, cui nihil est reconditum eorum, quae novi ipse, vel quae ex mea sunt mente. Dominum Henrich Snellenberg (†1539), son of a Thorn (Toruń) merchant; studied in Cracow, Cologne, Ingolstadt, and Frankfurt an der Oder; from 1499 to his death Canon of Ermland (Warmia) (took the canonry in 1501) (SBKW, p. 226-227; ZINS 1959, p. 431-432)⌊Hinricum SnellenbergHenrich Snellenberg (†1539), son of a Thorn (Toruń) merchant; studied in Cracow, Cologne, Ingolstadt, and Frankfurt an der Oder; from 1499 to his death Canon of Ermland (Warmia) (took the canonry in 1501) (SBKW, p. 226-227; ZINS 1959, p. 431-432)⌋ nondum conveni coram, ut exponerem, quae Reverendissima Dominatio Vestra recte monet. Sed nescio his quid persuasero aliud nihil spectanti, quam praesens tinniensque aurum. Hic totius negotii est unicus scopus nec desunt licitatores, quos poterit referre dominus Felix. Magnopere curandum est huic capitulo, ne quando eveniat, ut externi vincant numero vel sententiis indigenas, quorum nunc quoque sunt, qui externis sint formidabiliores et vellent praeter se nullum esse in capitulo Prutenum. Si rescivit Reverendissima Domiantio Vestra, quid apud aulam mollitus sit dominus praepositus et quos litis sibi motae auctores perstrinxerit, rogo, per dominum Felicem mihi significet. Non dubito illum undequaque arrepta occasione mihi motasse invidiam. Ego, cum haec scriberem, nondum eram hominem allocutus, quare neque scribere possum, quid novi ex curia referat.
Ex ista dilatione expeditionis nostrae Romanae ne quid adversi suspicer, retinet me opinio fidei et diligentiae procuratoris nostri, quem non puto commissurum fuisse, quin si quid tale esset, id continuo huc scripsisset. Sed sunt quandoque plus matura, quae sera.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram felicem amoenamque vivere vitam ac in me amando magis magisque indies vigere, quod esset mihi magnae voluptati.