Liczba odwiedzin: 606
» Źródła
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #4743

Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUS
Frauenburg (Frombork), 1538-01-21
            odebrano [1538]-01-22

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 2, k. 80

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

AAWO, AB, D. 2, f. 80r

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et observande.

Salutem et omnem prosperitatem ac officiorum meorum studiosam commendationem.

Iucundum mihi fuit ex venerabili domino praeposito nostro, qui litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae mihi reddidit, cognovisse ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae incolumem statum et bonam valetudinem, qua nihil potest audiri a me optatius. Quod vero rescribam, nihil nunc habeo praecipuum, nisi hoc forte (quandoquidem de residui pretii Scharfa solutione nunc in manibus est negotium), ut admonerem Reverendissimam Dominationem Vestram, ne praeteriret etiam pro illis mihi numeratis mille aureis, qui MMM superinscribed in place of crossed-out CCCCCC MMM MMM superinscribed in place of crossed-out CCC marcas parvas conficiunt, calculos subducere. Eius auctus, qui in quemque cornicularem est pacto constitutus, qua supputatione Dominatio Vestra Reverendissima lucrifaciet CL marcas magnas LXXV. Cuius rei nescio, an meminerim coram apud Dominationem Vestram Reverendissimam constitutus.

Dominus Henrich Snellenberg (†1539), son of a Thorn (Toruń) merchant; studied in Cracow, Cologne, Ingolstadt, and Frankfurt an der Oder; from 1499 to his death Canon of Ermland (Warmia) (took the canonry in 1501) (SBKW, p. 226-227; ZINS 1959, p. 431-432)Hinricus SnellenbergHenrich Snellenberg (†1539), son of a Thorn (Toruń) merchant; studied in Cracow, Cologne, Ingolstadt, and Frankfurt an der Oder; from 1499 to his death Canon of Ermland (Warmia) (took the canonry in 1501) (SBKW, p. 226-227; ZINS 1959, p. 431-432) ante paucos dies a me salutatus meminit apud me de coadiutoria canonicatus sui, quam per me Reverendissima Dominatio Vestra ab illo ipso rogasset. Nominavit autem mihi quendam, qui rem hanc serio pro quodam amico tractaret oblatis centum aureis Ungaricis. Suspendisse autem se rem ait, ne videretur data opera Reverendissimam Dominationem Vestram re ante desiderata frustrari ac sua iam referre, ut ipsius hoc in re voluntatem ocius intelligat. Ego, quod solum potui, respondi me primo quoque tempore rem ad Reverendissimam Dominationem Vestram perscripturam et, si quid mihi responderetur, id mox illi superinscribedilliilli superinscribed significaturum. Interea, ut negotium quiescat, par mihi videri. Hac in re, si quid a me curari volet Reverendissima Dominatio Vestra, ad me perscribat. Valetudo hominis ea mihi esse videtur, ut diuturna esse non possit, at auctio ista habet, quod displiceat.

Brunsbergenses, ut audio, in hunc usque diem nullam pendunt accisam. Nomina tantum brassantium(?) in catalogum referunt, quod an permissu Reverendissimae Dominationis Vestrae faciant, ignoro. Verum res haec nostros subditos et vicinos exulcerat non parum, querentes durius secum agi quam cum ceteris etc.

Nova, quae Gdańsk (Danzig, Dantiscum), city in northern Poland, on the Bay of Gdańsk at the mouth of the Vistula, on the Baltic, the biggest and wealthiest of the three Great Prussian Cities (Gdańsk, Thorn (Toruń), and Elbing (Elbląg)) with representation in the Council of Royal Prussia; a member of the Hanseatic LeagueGedanoGdańsk (Danzig, Dantiscum), city in northern Poland, on the Bay of Gdańsk at the mouth of the Vistula, on the Baltic, the biggest and wealthiest of the three Great Prussian Cities (Gdańsk, Thorn (Toruń), and Elbing (Elbląg)) with representation in the Council of Royal Prussia; a member of the Hanseatic League huc afferuntur, non dubito ex domino Johann von Werden (Constellatus, cf. HE, No. 148, p. 150, footnote No. 12) (*1495 – †1554), 1526 Mayor of Gdańsk (Danzig), from 1527 Starost of Neuenburg (Nowe), 1532-1535, 1538, 1539, 1546, 1551 Burgrave of Gdańsk, from 1535 Starost of Preußisch Mark (Przezmark) (1535-1540 together with Achatius von Zehmen (Cema)), 1536/1537 envoy of the Council of Royal Prussia to the Diet of the Kingdom of Poland held in Cracow (SBPN 4, p. 433-435; ZDRENKA 2, p. 368-369; MAŁŁEK 1976, p. 93, 161)Ioanne a WerdenJohann von Werden (Constellatus, cf. HE, No. 148, p. 150, footnote No. 12) (*1495 – †1554), 1526 Mayor of Gdańsk (Danzig), from 1527 Starost of Neuenburg (Nowe), 1532-1535, 1538, 1539, 1546, 1551 Burgrave of Gdańsk, from 1535 Starost of Preußisch Mark (Przezmark) (1535-1540 together with Achatius von Zehmen (Cema)), 1536/1537 envoy of the Council of Royal Prussia to the Diet of the Kingdom of Poland held in Cracow (SBPN 4, p. 433-435; ZDRENKA 2, p. 368-369; MAŁŁEK 1976, p. 93, 161) Reverendissima Dominatio Vestra intellexit. Reliquorum nihil est apud nos.

Reverendissimam Dominationem Vestram, cui deditissime me commendo, diutissime salvam et felicem esse Deum precor.

Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae