Scripseram ad Reverendissimam Dominationem Vestram datis litteris cuidam, qui eas ⌊Grudentium⌋ ex ⌊Gedano⌋ mitti curaret. Is ex itinere renuntiavit eas litteras lapsa carpenti sibi forte excidisse ac periisse, quod me incaute pleraque scribentem vehementer afflixit, ac ad repetendae cantilenae dispendium cogit. Venerat in mentem Reverendissimam Dominationem Vestram in transmittendo auro ⌊Romam⌋ posse hoc compendio uti, ut dominus ⌊Iostus Decius⌋ numeratam factoribus suis hic in ⌊Prussia⌋ pecuniam (quod arbitrabar ei etiam usui fore) illic ⌊Cracoviae⌋ aut ⌊Vratislaviae⌋ ⌊Fucharorum⌋ factoribus in auro reponeret, quod cum putarem ab amico facile impetrari posse on the margin⌈posseposse on the margin⌉, admonere eius consilii Reverendissima Dominatio Vestra placuit, si forte et ipsi accideret, sed postea succurrit audisse me a domino ⌊Alexandro⌋ Cracoviae aureum Ungarum XLVI grossis commutari et ⌊Georgium Hegel⌋ nolle hunc apud se minori redimi. Erit igitur Reverendissimae Dominationis Vestrae haec ex suo commodo expendere ac, quod optimum est, prosequi.
Pro mea expeditione aurum mihi est ad manum, sed in transcribendo illo res non ita prompta, qua in re utar consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quod per hunc servitorem Reverendissima Dominatio Vestra scribens iubet, ut ex ⌊Heilsbergo⌋ pecunia ad se ⌊Lubaviam⌋ perferatur, efficiam, ut fiat, quamprimum accepero, quo tempore mihi sit veniendum. Male neglectum est rogari a nobis
⌊s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉
regiam maiestatem⌋, ut intercederet apud ⌊summum pontificem⌋, quo gratia nobis fieret in taxa expeditionum nostrarum, nam audio id hoc tempore non esse difficile impetratu, praesertim addenti metum non bene cessurae repulsae. Revaliensis et Osiliensis electi non magno negotio papam ad falcidiam ex dimidio ferendam compulerunt. Nobis ad eam postulandam praerogativam causae adsunt non inferiores illis facultates superinscribed⌈facultatesfacultates superinscribed⌉, posessiones ecclesiarum bello attenuatae, circumstans ⌊Lutheranorum⌋ metus, vulgaris indignatio de tanta ecclesiarum expilatione et, quod ad me peculiariter attinet, taxae modus rem veram excedens, et in quo fraudem passa est ecclesia. Erunt ad id non dubito ⌊regiae maiestati⌋ aliae quoque occasiones ex actionibus nuper his de rebus cum pontifice habitis, qui quoniam in his, ut audio, fuit obstinatior, nunc ad gratiam impertiendam, quam aliis fecit, facilius, spero, flectetur. In quo, quid in istis nuper expeditionibus ecclesiarum ⌊regni⌋ obtentum sit, esset nosse operepretium.
Haec et quaecumque alia in rem nostram erunt argumenta facile colliget reverendissimus dominus ⌊episcopus Cracoviensis⌋, quem ad impetrandas has intercessorias litteras Dominatio Vestra Reverendissima precibus pulsare velit quamprimum, ut illas saltem nuntius ⌊Romam⌋ mittendus, si cum hoc primo decreto postulationis mitti non possunt, secum perferat. De quo etiam dominum ⌊Theodericum⌋ Dominatio Vestra Reverendissima litteris admoneat, necesse est.
AAWO, ABD2, f. 69v
Nobilis quidam ⌊Georgius Sack⌋, ⌊capituli nostri⌋ vasallus sub illustrissimo ⌊Prussiae duce⌋ habitans, homo mire pertinax et, ut uno verbo dicam, Materniani olim sodalicii, admodum est capitulo nostro molestus, motis actionibus seu verius tricis vanissimis nec satis eum decentibus. In quibus quoniam illi nuper non successit, est opinio est illum ad ⌊dominorum consiliariorum⌋ in hoc conventu congregatorum iudicium aut opem suffigiturum esse, habet enim inter hos (ne plus dicam), quibus confidit. Non est autem mihi opinabile dominos sibi sumpturos esse iudicium in ⌊capitulum⌋ coram iudice suo ordinario, id est episcopo suo nondum conventum, qui saltus utique iure licitus non est. Quare rogat ⌊venerabile capitulum⌋, si ⌊ille⌋ petitor aut accusator comparebit, Dominatio Vestra Reverendissima, cuius etiam iam interest, dignetur efficere, ut ad iudicem ⌊capituli⌋ immediatum remittatur audiendus. Est vero etiam hoc, quod hactenus maxime est vitatum, diligenter cavendum, ne pronum sit cuique nos ecclesiasticos in hoc saeculare iudicium trahere, quod conantur plerique, et facile usuveniet admissis exemplis.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae formulam faciendae constitutionis procuratoriae, cuius instrumentum mittendum est in ⌊urbem⌋ expeditioni necessarium, facio autem istud nunc, arbitratus Reverendissimam Dominationem Vestram facilius ⌊istic⌋ inventuram quam ⌊Lubaviae⌋ inventuram notarium, cuius manus ⌊Romae⌋ sit cognita, deinde ut mature curaret hoc instrumentum confici, nequid morae postea, cum convenerimus, sit impendendum accelerantibus.
Famulus hic ait, sibi imperatum a Reverendissima Dominatione Vestra superinscribed⌈Dominatione VestraDominatione Vestra superinscribed⌉, ut ad se ⌊Grudentium⌋ recta pergeret, si quid a me afferret litterarum. Hanc occasionem nactus latius scripsi, rogans Reverendissima Dominatio Vestra indulgenter ferre velit interpellantem, vel potius obturbantem in istis publicis consultationibus, quae ut commodo salubrique ac cito eventu exeant, Deum precor. Qui et Reverendissimam Dominationem Vestram servet incolumem mihique gratiosam ac hidden by binding⌈[ac]ac hidden by binding⌉ benevolentem.