Scripsi Dominationi Vestrae pluries ratione provisionis meae, de qua iam a sex mensibus nullum habeo responsum. Fuit etiam, ut reor, dominus ⌊Levicius⌋ agens ⌊reginalis maiestatis⌋ apud Vos, per illum etiam nihil scriptum est aliud, quam quod se Dominatio Vestra excusat se non posse invenire super 400 ducatos mihi mittendos cambium. Cum tamen non pauci campsores ⌊Neapoli⌋ et ⌊Romae⌋ reperiantur, quibus hic in curia ⌊pontificis⌋ et ⌊Veneciis⌋ respondetur, utcumque res habet, rogo, velit adhuc efficere, ut ⌊Romae⌋ mihi per dominos ⌊Welseros⌋ responderetur. A quibus hic vix 200 ducatos pro cambio a[pud] vos habere potui, iam enim fidem apud illos non habemus, c[um] per vos solutio priorum litterarum cambii hucusque non sit facta. Efficiat igitur, ut qui pecuniis suis gratuito ⌊reginali maiestati⌋ servierunt, sine eorum int[eres]se et commodo his etiam facilior solutio impendatur, ne istiusmodi techn[is] et dilationibus nomen ⌊reginalis maiestatis⌋, quod alias apud omnes celebrare est, obfuscetur.
Conqueruntur itidem ⌊domini Welsari⌋, quod communitas et ⌊cives Barenses⌋ iam a multis annis debent quandam pecuniarum summam, quam etiam eis sine interesse praestiterunt, et illam hucusque extorquere ab illis non potuerunt. Rogo igitur Dominationem Vestram eos commendatos habere velit
[atque] serio cum ⌊Barensibus⌋ agere, quo tandem id, quod debent, persolu[eant].
Velit etiam dare operam, ut trecenti ducati, qui ⌊eis⌋ ab anno 1527 a domi<n>o ⌊Nicolao Antonio Carmi<ni>ano⌋ sunt retenti et ad litteras meas cambii non persoluti, merentur. Rem officio suo debitam et non ingratam ⌊reginali maiestati⌋ factura Magnificentia Vestra quam opt[o] bene valere.