Letter #4492
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1537-08-02
received [1537]-08-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi clementissime, benefactor modis omnibus colendissime. Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Quod Reverendissima Paternitas Vestra ad interrogationem servitoris sui per me factam
litteras mihi tam gratiosas scribere dignata est, ingentes et eas quidem immortales ago et habeo gratias Reverendissimae Paternitati Vestrae, quae me cum semper et perpetuo habebit, quem vult habere et quae futura sunt pro gloria et honore Reverendissimae Paternitatis Vestrae domusque eiusdem, paratus sum omnia facere firmamque spem habeo, quod Reverendissima Paternitas Vestra me ea gratia et domum meam prosequi non desistat, quemadmodum mihi iam multis modis pollicita sit. Nova, quae accepi ex aula serenissimi principis et regis nostri, nulla sunt alia apud me, nisi ea, quae scripsit Reverendissima Paternitas Vestra venerabili domino custodi. Hoc tamen unum, quod articulos tres, quos sacra
Datum
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor