Gratissimae mihi fuerunt cum exemplis missis Dominationis Vestrae ⌊⌋, quibus iam aliqua ex parte 1545-01-09⌊IX huius1545-01-09⌋ per ⌊Mauritium⌋, cuius reditum in horas exspecto, ⌊⌋.
Quod syndicus nihil aliud obtinerit, quam quod scheda exempli habuit, et quod frustratus sit in termino, quem legibus suis se extorsurum putabat et de se pollicebatur, libenter legi. Non item libenter hoc ⌊Constellatus⌋ cum suis audiet. In hac una missa citatione citatus est magistratus, ut etiam ad omnia alia obiicienda respondeat. Poterit igitur de commendatoria et aliis negotiis in rem regiam huius vigore agi. Notatos in scheda quovis tempore ⌊serenissima maiestas regia⌋ advocare potest. Sed de iis et aliis, quae scribenda essent, Deo bene favente, coram latius.
Dominatio Vestra pro sua in me benevolentia interea cum reverendo domino ⌊commissario⌋ tractet pro hospitio, et de adventu meo non omnibus significationem faciat, velim enim exitum meum ⌊hinc⌋ ad vos, quantum fieri potest, non ob leves causas servari secretius.
Responsum Dominationis Vestrae, quod illi dedit, qui consilium petivit, qua in re ⌊maiestas regia⌋ ob rebellionem posset reddi placatior, non vulgariter placuit. Quid hic in eo consilii datum est, scripsi novissime Dominationi Vestrae, vel, si recte memini, domino reverendissimo. Si ⌊maiestas regia⌋, ut cepit, causam hanc serio pertractabit, erit maxime ex dignitate et commodo ⌊eius maiestatis⌋, sin vero, sic agetur, ut prius eum citatis non ... [a]ntea scripsi, quod .... Quod de litteris ⌊imper[atoris]⌋ ... vanus rumor ad me ...dia, ea de re paul..., qui dicebat se ona... ... illos in hac insinui ...num tamen ... et publice a quibusda[m] ... sunt quod caes[arem esse] e[orum] verum dominum, regem vero (u[t e]orum verbis utar) u...i zum schuchhernn. Quid sibi ista velint, quivis ⌊Oedipus⌋ esse potest.
Ceterum, ut scribit Dominatio Vestra, in iis persona mea opus esse, multa mihi pro sua benevolentia tribuens, quae in me non agnos[co], nescio quid a me praestari possit, quod non posset vel obiter aliquis. Nihilosecius, quicquid in me est, ⌊principi meo⌋ debeo, immo et meipsum, venturus sum igitur, licet pro tenuit[ate] mea sine meo dispendio et magna molestia id fieri no[n] queat, divinae me committens voluntati, sine qua ne folium quidem ab arbore decidit etc.
⌊Elbingi⌋ nuper multas causas absolvimus. ⌊Pupillus⌋ meus restitutus est in integrum appellationis ad ⌊maiestatem regiam⌋, quam tutores deseruerant; prosecutionis terminus praefixus est ad primum diem iuridicum post sancti Ioannis Baptistae festum aestivum[1].
⌊Cornelius⌋ cum ⌊coniuge⌋ et eius ⌊adversarius⌋ in causa hac ins[o]lenti et prius numquam apud nos audita, ut secreto inter se componant, ante vernum conventum , remissionem susceperunt. A paucis est appellan[dum], meo iudicio temere quidem etc.
Alia, quae hinc scrib[enda sunt], post reditum ⌊Mauritii⌋, quem evestigio remittam, Dominatio Vestra a[ccipiet].
Quid cum hospitibus sororio et nepote vicinus tractet , sciri adhuc nequi[t.]
⌊[Con]stellatus⌋ se etiam ante paucos dies eo contulerat, et ibi[dem] temporis iterum esse fertur. Quicquid in iis compertum et in nov[is] habuero, Dominationem Vestram non celabo. Quam felicissime valere opto e[tc.]
Si quid interea erit, quod me ex aula scire oporteat, praesertim, si ⌊vicinus⌋ vel nuntio, seu litteris, de hospitibus suis significaverit ⌊maiestati regiae⌋ quippiam, et de ⌊Constellato⌋ ac moliminibus eius si quid Dominatio Vestra acceperit, atque de novis, quae in hoc comitiorum initio se offerent, ut me Dominatio Vestra reddat certiorem, rogo plurimum. Auditur hic, quod ⌊Constellatus⌋ cum ⌊vicino⌋ et hospitibus nescio quae matrimonia nostrarum reginularum[2] in incude habeant, et quod profectio ad vos cum magno apparatu sororii vicini struitur. Qui homo esse fertur levitatis et scurrilitatis amator et potor egregius, et quod in divisione ⌊ducatus Holsatiae⌋ tertiam dumtaxat partem est assecutus. Ille, qui se pro ⌊Daniae rege⌋ gerit, cum alio fratre habent inter se duas et potiores etc. De iis, et quicquid Dominatio Vestra habuerit aliud, me, rogo, cum primis Dominatio Vestra edoceat, ut instructior de omnibus hic inquirendis ad vos venire possim etc.