Hodie[1] domino ⌊Fabiano⌋ ⌊⌋ dedi cum descriptione pilularum, e quibus interdum ad noctem eundo dormitum, unam dumtaxat capere, absque molestia, esset proficuum. Et ad hoc faciendum movent me ⌊⌋ hodie Reverendissimae Paternitatis Vestrae per familiarem accepta, quae stupore se aliquanto brachii olim etiamnum, dein reumate ex stillicidio in faucibus praesertim gravatam fuisse narrat cum deiectione or detectione⌈deiectionedeiectione or detectione⌉ affectuum naturalium. Quae omnia, Reverendissime Praesul, salvo semper aliorum iudicio, a crebro et capite repleto et malis humoribus onusto ceperunt originem. Habent namque et stupor et mollificatio quandam germanitatem. Quare dieta opus est. Vitandi or Vetandi⌈VitandiVitandi or Vetandi⌉ pisces, frumenta omnia, casei, butyrum et purgamenta corporis diu comportata degerantur et praepurgentur. Deinde cerebrum confortetur, quod non ex aetativo(?) modo decursu, sed malo etiam aulicorum regimine et aliis animae passionibus et dulci veneno debilitatum non potest omnia rite concoquere. Quae quidem ista morbos pariunt, necesse est, chronicos, et nervorum, et motoriorum, et sensitivorum oppilationes producentes.
Verum quod illa oppositio eclipsis Solis 16 Novembris in domo religionis habita pontificibus praelatis in rec<t>oralibus et collegiatis perniciosum afflatum immiserit siderum, ratio tamen hominis parte sit divini spiritus, in corpus humanum immersa[2]. Et arcere et prohiberi malum hoc potest.
De equa mihi olim per ⌊reverendissimum olim dominum⌋ data scio cum labore ab equorum mandra avelli et facilius equum huc ad<d>uci, tamen quia ab homine mihi necessario munus et monumentum perpetuum datum habere cupio, ad pastum meorum equorum in ⌊Turbia⌋. Quare rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram non gravatim, quod pius princeps cum omnium praelatorum consensu liberaliter contulit, mihi extradere cum illuc BCz, 1595, p. 1154 misero mandat, etiam in sui absentia, quod quidem facturam non ambigo, ob veterem illam communem necessitudinem. Nec me possum ab hac laude eripere, etsi mille retia in hunc finem expanderem, cum apud regem, cum apud reginam. Deus tamen spero me sua pietate, tempore suo me tanto onere liberabit.
Valeat felicissime et me diligat. Puto febriculam fuisse lentam catarralem cum aegritudine summa non sine salse phlegmatis praesentia. Fauces enim facile suscipiunt humores a capite defluentes ⌊Galeno⌋ teste.