Letter #3643
Alexander SCULTETI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-04-20
received [1538]-04-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Devota commendatione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime et gratiose.
Tametsi meopte motu, non vocatus, me in consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae ingerere non deberem, non possum nihilominus pro debito officii mei, quo Reverendissimae Dominationi Vestrae sum devinctus, mentem quoque meam in hac indebita et, ut vocant, plus petitione venerabilis domini
Ne autem
Hoc apud me indubitatum est, si in facta confirmationis vel admissionis postulationis expeditione haec pensio constituta non est, quod postea, etiam consentiente Reverendissima Dominatione Vestra non dabitur, si autem his meis satis tuto se committere noluerit Reverendissima Dominatio Vestra, consulo, ut omne negotium in praesentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae reiciatur.
Me interim Reverendissimae Dominationi Vestrae humiliter commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus