Letter #3638
Johann LOHMÜLLER to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1538-04-04
received Löbau (Lubawa), [1538]-03(!) Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni ecclesiae Varmiensis episcopo, optime merito domino colendissimo
Obsequia mea addictissima semper praemissa.
Reverendissimae in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Memoria teneo Reverendissimam Dominationem Vestram pristinum diuturnum silentium meum semel, ea lege, si iterum non committatur, condonavisse. Quantum igitur vitio mihi vortendum sit, si modo datis commodissimis causis et argumento scribendi, silere videar. Admirari itaque et adorare imprimis cogor divinam maiestatem (quae more suo ac placito, ludere semper in humanis rebus consuevit), ut utrumque nostrum a primis fere cunabulis benefico quidem affectu, sed dispari gradu, semper duxerit.
In Reverendissima siquidem Dominatione Vestra longe egregius specimen tam ingenii, quam fortunae elucescere fecit eandemque praecedere, et in primo ferme apice ceu cervice fortunae me vero longo passu sequi et in umbilico ipso consistere concessit. Ita tamen, ut nemo nostrum sine summo piaculo fortunam incusare queat, eam penitus novercam habuisse.
Et ut rem planius teneat Reverendissima Dominatio Vestra (quam scio fortunarum quoque mearum sciendi cupidam et amantem esse) eam minime latere velim fortunam meam Livonicam non plane occubuisse, immo emersisse denuo caputque aliquantulum extulisse, me scilicet ad hoc, quod candidissimo ac pientissimo principi Borussiae servitio a consiliis addictus sum. In functione pristini muneris syndicatus Rigensis, urbis metropolis ac primariae Livoniae, licet absens, quoad vivam, provisum esse, diplomate desuper sufficienti nuper accepto. Quare propria ovando fortuna, fronte hilari atque fausta, et ob id ad sacra triumphantis fortunae adeunda instructior.
Reverendissimae quoque Dominationi Vestrae congratulor pontificatu novo ac splendidiori, primario scilicet Borussiae, adauctae, precans id tam ipsi, quam communi patriae Borussiae, felix commodumque futurum. Denique hoc plane habeo persuasum Reverendissimam Dominationem Vestram contra commune proverbium (honores mutant mores) deinceps eandem erga me permansuram, meque solito suo et antiquo amore et gratia prosecuturam esse.
Quam quidem Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime et semper valituram exopto.
Datae in Regio Monte, IIII Aprilis anno Domini MDXXXVIII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae devotissimus Iohannes Lohmuller
Postscript:
Mitto iam secundo ad Reverendissimam Dominationem Vestram has litteras, quandoquidem vereor, quas prius dudum dederim, ob absentiam eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae aut neglectas, aut deperditas esse.