BCz, 1595, p. 995
Vires ingenuas et salubre corpus, Reverendissime in Christo Princeps mihi unice et numquam sine summa honoris praefatione nominande, Reverendissimae Paternitati Tuae ad Nestoream usque aetatem comprecor.
Reverendissime Princeps.
Ego, qui numquam a consiliis discreparem, sed semper id sequendum, quod Reverendissima Paternitas Tua optimum factu putaret, duxi iussu Reverendissimae Paternitatis Tuae munere meo scholastico Kulm (Chełmno, Culma, Culmen), town in northern Poland, on the Vistula river, 40 km N of Thorn (Toruń)⌊CulmaeKulm (Chełmno, Culma, Culmen), town in northern Poland, on the Vistula river, 40 km N of Thorn (Toruń)⌋ fungor, cuius fungendi est animus et stat sententia ad hoc tempus, quo Reverendissima Paternitas Tua nepotibus eruditione aliter prospexerit, quibus humanitate atque officio non deero, sed in omni genere officii gratificabor lubens (mihi enim impensum arbitror, quod iuventuti sedulo ac naviter impenditur) daboque operam, ut in perdiscendis optimis artibus et melioribus litteris incrementa sumant. Hanc opinionem ut de me Reverendissima Paternitas Tua concipiat (quam ego non fallam), etiam atque etiam rogo. Venit Wittenberg (Vittemberga), city in east-central Germany, Saxony, on the Elbe river, 70 km NE of Leipzig⌊VuittembergaWittenberg (Vittemberga), city in east-central Germany, Saxony, on the Elbe river, 70 km NE of Leipzig⌋ exspectatus 7 die Martii Matthias Hennicius ⌊Matias HenniciusMatthias Hennicius ⌋ philosophiae
baccalarius written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉
baccalarius
baccalarius written over ...⌉, exspectatur praeterea ad 19 diem Martii Ioannes Theoxenus ⌊Ioannes TheoxsenusIoannes Theoxenus ⌋, rarae eruditionis adulescens. Bene valere Reverendissimam Paternitatem Tuam iubeo, cui me deditissime commendatum esse volo.