Reverendo domino ⌊Plothowsky⌋ et per se et ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae libenter non defui, vel quod ille mihi carus semper fuit, vel ut ostenderem, quanti a me Reverendissima Dominatio Vestra fieret. Fit enim certe, ut debet, plurimi. ⌊Eum⌋ vero Reverendissimae Dominationi Vestrae ego vicissim commendo gratiamque habeo eius a Reverendissima Dominatione Vestra haberi rationem, quod cum per se facit, rogo ad eam voluntatem tantum in eum meo rogatu benignitatis accedat, quantum amicitia nostra illiusque singularis virtus postulaverit. Vir enim est multum bonus, honestissime in aula serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ versatus, praeclara omnium praecipueque primatum de illius moribus opinione et fama. Itaque et ego ⌊eum⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae merito commendare debeo, et illa, quae in talem virum humanitatis, beneficentiae, studii contulerit, non solum mihi gratissimum fecerit, sed etiam, quod magni antistitis est, virtuti et probitati habuerit honorem.
Quod reliquum est, me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo ipsamque diu et optime valere cupio.