Letter #3613
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSBarcelona, 1538-01-15
received [1538]-05-19 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco, Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratioso.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Scripsi hinc Vestrae Reverendissimae Dominationi 8 huius, ex Monson autem 9 Novembris et 11 Septembris, praeterea inter eundum 28 Iulii ex Genua ea, quae tunc se offerebant. Nunc quoque (licet pauca innovata sunt), vacuam postam dimittere nolui.
In Salsos adhuc tractant de pace, sed nihil conclusi apparet. Ubi quid emerserit, cumprimis significabo. Exspectantur illic 2 cardinales a summo pontifice legati, ante quorum adventum non speratur aliqua mutatio.
Creberrime scribunt mihi ex Castilia. Nuper his inclusas meis adiunxerant, semper sollicitando de responso. Ego officium meum denegare non possum.
Haec pauca scribo, cum multa non habeam, ut fidem meam liberem. Dominatio Vestra Reverendissima dignabitur boni consulere.
Iterum me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo, utque mei memor sit, rogo, nam quod differtur, quandoque affertur.
Datae Barchinone, 15 Ianuarii 1538.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae perpetuus servus Fabianus Dameraw