Letter #3569
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1533-07-15
received [1533]-08-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendisssimo in Christo Patri, Domino, domino
Quod manus Domini tetigit Vestram Reverendissimam Dominationem, signum est illius clementiae, nam quos diligit, hos et corrigit per varias tribulationes, ut sui amorem ingerat, q(?) cuius potentiae nihil est impossibile, ab illius misericordi bonitate nihil non impetrabile omnibus in se confidentibus, in his praesertim, quae vergunt in animae salutem, ad quam nos divina bonitas exercet huiusmodi turbinibus, ut sequentes Christum feramus crucem, per quam assequamur caelestem gloriam, ubi nec aerugo consumit nec tinea arrodit, quae non dubito melius esse perspecta Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam a me dici possent, et proinde facile credo illius prudentiam in moderandis animi motibus sibi temperaturam et afflictiones istas non solum patienter, sed etiam hilariter feret, manus enim Domini constricta non est et valet plus dare, quam abstulit. Sed de his plus satis. Hoc unum addo, tales written over m⌈mss written over m⌉ ab igne calamitates sequuntur frequenter ad dignitates sublimatiores, ita contigit domino episcopo Cuiaviensi moderno, contigit et mihi, qui per ignem plus 1400 flor(enorum) detrimentum pertuli. BCz, 1595, p. 566 Idem exspectabit Vestra Reverendissima Dominatio, quae nihil dubitet, quod hic me praesente aliquid obtineri debeat ab ambientibus episcopatum Varmiensem, quem si interea vacare contigerit, nullum non movebo lapidem, ut illi praeficiatur Vestra Reverendissima Dominatio, cui per omnem occasionem commodus esse cupio.
Quod maiestas regia petitioni Vestrae Reverendissimae Dominationis de donanda contributione non annuisset et de ea per dominum Nybczycz significatione nihil scivi. Putabam etenim reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem superinscribed⌈CracoviensemCracoviensem superinscribed⌉ omnia obtinuisse iuxta desiderium Vestrae Reverendissimae Dominationis. Cui ego commodare volens, impetravi et contributionem, et triginta flor(enos) pro nuntio in Germaniam misso et mitto litteras regias, quas maiestas regia non gravatim contulit etc. et subscripsit in next line⌈et subscripsitet subscripsit in next line⌉.
Quod a
Ut relicta ab intestato sacerdote ex arce Mariana dentur ad dispositionem Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ad pias opera distribuet illa et ne officiales arcis Marienburgensis sibi usurpent iurisdictionem in causis mere ecclesiasticis, litteris regiis iubetur, quas mitto et eas, quas optabat ad dominum ducem in negotio domini palatini Culmensis.
Domini nostri Nipczycz rationibus et fortunis atque tranquillitati animi libenter consulam, ubi potero, verum ipse summam oblectationem in ludo collocavit et ideo magna auctione fortunarum opus esset, quas ipse, dum potus est, non profunderet, quod ipse fatetur, sed temperare non vult, quia non possit, ut credam, induci non possum, utcumque deserendus propterea non est et ego non sinam, ut desideret in me officium amici etc.
Libertatem Lubaviensibus ad XII annos cum regiis litteris accipiet, nam ad plures annos oppidis istis minoribus dari nos solet. Ea, quae dominus Fabianus nomine Vestrae Dominationis Reverendissimae exposuit, detexi maiestati regiae, quae respondit se ubi secundo deliquerint, durius eos castigaturum et profecturum illuc mox, ut aliquid in perniciem apertam vergens cognoverit.
Quod reliquum est, opto, ut Dominatio Vestra Reverendissima feliciter valeat et me amet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater