Letter #3553
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1533-01-18
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Puto iam redditas esse Dominationi Vestrae Reverendissimae meas litteras, quas ad illam perferendas Czirniewski regius cubicularius a me acceperat. Quibus de aliis scribens, etsi quoque adscripseram me tum impetrare non potuisse a regia maiestate, ut contributionem, quae ex bonis episcopatus et mensae on the margin⌈et mensaeet mensae on the margin⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae colligeretur, illi donaret, nunc tamen meliorem ad hoc occasionem nactus, illam sine magno negotio impetravi, cuius impetrationis litteras Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto cum praesentibus. In hoc autem non alia causa maiestas sua a principio se difficilem exhibebat, quam quod ea contributio sit ita instituta, ut non ad alios usus, quam ad communem istius provinciae necessitatem et defensionem erogaretur neque alio in loco, quam in ista vestra provincia, conservaretur.
Exspecto, quid mihi Dominatio Vestra Reverendissima significet de instituto consecrationis suae absolvendae. Nam ea de re in quadam adhuc haereo ambiguitate, cum ab illa non sim factus certior, venturane
In causa illa matrimoniali, in qua illustris dominus Prussiae princeps BCz, 1595, p. 478 ad Vestram Reverendissimam Dominationem scripsit, etiam hoc a me per litteras postulavit, ut illam auctoritate regia et litteris ad Dominationem Vestram Reverendissimam datis remitti ad suos episcopos impetrarem. Quod quoniam neque iustum, neque honestum mihi videtur, ut quae iurisdictionis Dominationis Vestrae Reverendissimae sunt, ad alienam externam, inferiorem et haeresi damnata contaminatam iurisdictionem, trahi vel remitti debeat, illud non promovebo, sed me illustrissimae dominationi suae, sicut decet, ab hoc officio excusabo. Super hoc etiam negotio contuli multa cum reverendissimo domino archiepiscopo Gnesnensi, cuius dominationem reverendissimam credo, quid in hoc sentiat, litteris suis singula Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsisse et perscripturam esse.
Nos hic, qui hactenus convenimus, nihil hucusque egimus, alios Regni consiliarios, qui multi desiderantur, exspectantes. Sed cras, ut spero, initia conventus faciemus, nam pro more veteri divinis operam dare et gratiam Spiritus Sancti implorare regia maiestas cras decrevit. Utinam hoc faustum et felix sit initium et quem optamus rerum felicem exitum nobis afferat.
Mortuus est non pridem clarissimus et ornatissimus vir, dominus Christophorus de Schidlouiecz castellanus et capitaneus Cracoviensis BCz, 1595, p. 479 et regni Poloniae cancellarius, cuius mortem omnes Regni proceres ac universi ordines lugent vehementer et deplorant. Qualiter autem dignitates et officia, quae ille cum summa regiae maiestatis et Regni dignitate atque ornamento gessit, distribuentur, posthac perscribam.
Aliud, quod scribam, non habeo, tantum me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo et illam recte sanam et in omnibus felicissimam esse ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis