Letter #3534
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSNowe Miasto Korczyn, 1532-08-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, amico carissimo ac honorando
Reverendissime Domine, domine et amice carissime ac honorande. Salutem et felices ad vota successus.
Licet venerabili domino Paulo Crassowski praeposito Omnium Sanctorum et canonico Cracoviensi, secretario meo, commiserim Reverendissimam Dominationem Vestram adire meoque nomine illam ex hoc longinquo et diuturno itinere feliciter redeuntem salutare, satisfaciens tamen in hoc animi sui desiderio, quo illam visendi teneor, placuit his litteris meis Reverendissimam Dominationem Vestram visere, salutare felicique et fausto eius reditui gratulari. Cui ago et habeo non vulgares gratias, quia pro sua in me veteri observantia istic mei non fuerit oblita, quod iudicium vel potius testimonium bonum praestare videntur litterae caesareae et catholicae maiestatis ad me medio Reverendissimae Dominationis Vestrae allatae, pro qua eius benevolentia amica voluero me illi plurimum debere et pari officio amico quandoque idem mereri ac referre uti amico carissimo. Sed dum cum illa convenero, quod futurum cito dominus Deus tribuat, cumulatioribus verbis cum illa libenter agam et gratiam debitam illi referam. Interim eius amori amico me commendo illamque valere ex animo feliciter cupio.
Ex Nova Civitate Korczin, prima Augusti anno Domini MDXXXII.
Cristophorus de Schidlowyecz castellanus et capitaneus Cracoviensis generalis, regni Poloniae cancellarius Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et quidquid est manu sua