Liczba odwiedzin: 3527
» Korespondencja Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #3525

Seweryn BONER do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1531-09-04


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1595, s. 357-360

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 397

Publikacje:
1AT 13 Nr 311, s. 293-294 (in extenso)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

BCz, 1595, p. 357

Reverendissime domine, domine praecipue colende. Salute et obsequiorum meorum commendatione sedula praemissa.

Quamquam hac tanta temporis intercapedine, partim ob absentiam meam, partim ob tabellionum rariorem copiam ad Dominationem Vestram Reverendissimam nihil litterarum dederim, interea tamen is certe erga Dominationem Vestram Reverendissimam fuit usque mihi animus, ut in demerenda Dominatio Vestra Reverendissima, si umquam occasio oblata fuisset, in quolibet officii genere concessissem nemini; nunc adeo ea res ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribendi ansam mihi obiecit, quod maiestas s(ua) or s(erenissima)s(ua)s(ua) or s(erenissima) regia, dominus meus clementissimus, in mandatis mihi dedit, ut hos litterarum fasciculos in curiam sacrae catholicae caesareae maiestatis ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae primo quoque tempore transmitterem. Quas consilium quidem fuit per Wratislaviam, deinde per Nurenbergam mittere, sed illud maxime verebar, ne factorum aliqua remorarentur negligentia; multo hoc itaque potius visum est, ut hinc recta Viennam, inde Augustam, dominis Fugcheris mitterentur, a quibus illas in curiam sacrae catholicae maiestatis caesareae ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae ibi, ubi fuerit, cito tutoque transmissum iri non dubito.

De novis rebus ac illud praecipue, quod maiestas s(ua) or s(erenissima)s(ua)s(ua) or s(erenissima) regia hisce diebus de palatino Valachiae victoriam laetam certe et memorabilem propitio numine ter reportavit, quod superiore anno contra foederum ac iurisiurandi fidem dominia maiestatis suae invaserat, harum rerum, inquam, seriem prolixissime Dominationi Vestrae Reverendissimae perscribere haud gravarer, nisi supervacaneum legendi laborem me illi obtrusurum viderem, ut qui haec ipsa a maiestate s(ua) or s(erenissima)s(ua)s(ua) or s(erenissima) regia BCz, 1595, p. 358 ac plerisque amicis Dominationi Vestrae Reverendissimae abunde perscripta esse sat sciam. Hoc unum itaque restat, quod Dominationem Vestram Reverendissimam impendio rogatam volo, ut me et servitia mea commendatissima habeat tantumque de me sibi persuadeat, quantum de amicorum optimo quoque vel possit vel debeat. Precor, ut Dominatio Vestra Reverendissima sana bene ac felicissima diu valeat.