Cum iuxta mandatum serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ spectabilis ⌊magistratus Elbingensis⌋ nuntios suos ad exequias ⌊regiae maiestatis senioris⌋ ⌊Cracoviam⌋ versus designassent et ibidem alia quoque negotia ⌊rempublicam eorum⌋ concernentia apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ expedienda haberent, a me, quod semper facere consueverunt, rogarunt, ut eos patrocinio Reverendissimae Dominationis Vestrae commendarem. Norunt enim se ita per quosdam, qui ⌊civitati⌋ illi ob nullam aliam causam, quam privatum odium malevolunt et intentum eius meditantur apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ et dominos ⌊Regni senatores⌋ delatos esse, ut non nisi diligenti facta et serenissimae maiestati regiae, et dominis Regni per Reverendissimam Dominationem Vestram de eorum innocentia relatione, a concepta de illis suspicione liberari possint.
Quam ⌊eorum⌋ innocentiam hi eorum nuntii sufficienter Reverendissimae Dominationi Vestrae explicabunt. Illis ne deesse velit consilio et patrocinio suo, plurimum rogo. Digna enim est et meretur haec ⌊civitas⌋, ut a plurimorum iniuria defendatur, qui nihil quam seditionem in populo excitare et eum ab oboedientia, quam ⌊magistratui⌋ debent, deducere conantur. Unde iam multi de ⌊civibus⌋ eorum instructi nec ius ibi dicere, nec iudicio eorum se sistere volunt, sed ilico, impetratis quorundam litteris, ad aulam se conferunt ibi falsis eorum narrationibus Reverendissimae Dominationi Vestrae imponunt, eo modo mandata et salvos conductos obtinent, quibus non parum negotii ⌊magistratui⌋ facescunt et omnem civilem ordinem perturbant.
Haec non scriberem, nisi ea ita se habere certo scirem. Quare credat mihi Reverendissima Dominatio Vestra et tanto alacriori animo defensionem eorum suscipiat, quo alienatam fortassis serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ mentem multorum iniquis suggillationibus tandem benigniorem habere et commissam ⌊rempublicam⌋ iuxta consuetum et per praedecessores ⌊illis⌋ traditum morem administrari possint. Hoc si per Reverendissimam Dominationem Vestram effectum fuerit, multum tranquillitatem ⌊reipublicae huius civitatis⌋ confirmabit et omnium bonorum animos perpetua gratitudine sibi obstringet .
Quod si hi nuntii tardius forsan, quam ut diem exsequiarum attingere possint, advenerint, non illis hanc moram imputabit Reverendissima Dominatio Vestra, non enim eorum culpa hoc accidit, sed quod omnibus nobis hic persuasum erat serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ publicum hic nobis ante ⌊comitia Regni⌋ indicturam ⌊conventum⌋, quem cum ⌊magistratus Elbingensis⌋ exspectaverit, eam moram non tamen volentes commiserunt. Quare rogo, ut ⌊eorum⌋ nuntios ob hanc causam apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ excusare et eos illi commendare velit Reverendissima Dominatio Vestra etc.
Quam in multos annos feliciter valere et vivere opto.