Letter #3393
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-07-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observandissime.
Salutem et sedulam servitiorum meorum commendationem.
Habui Reverendissimae Dominationis Vestrae cf.
Quod vero Reverendissima Dominatio Vestra ita prolixa de paulo diutu written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉uu written over ...⌉rniore silentio suo excusatione adversum me utitur, haec, quam mea quidem causa minime necessaria, tam fuit et gratiae erga me plena, et mihi certe gratissima, sed eadem hac apud Reverendissimam Dominationem Vestram uti mea nimirum magis interest.
Quod enim a me nihil iam dudum litterarum ad Reverendissimam Dominationem Vestram datum est, profecto neque oblivione, neque negligentia aut meae erga illam intermissione observantiae, sed eo plane accidit, quod annum hunc ferme totum peregre agendo consumpsi et ubi reversus huc essem, habui hactenus neminem, cui meas ad illam litteras committere recte potuissem, haud tamen segnius observantiam erga Reverendissimam Dominationem Vestram meam interea tutatus sum, quam ei cum summa benevolentia praestabo, dum vivam, semper.
Utinam autem persolvendis
De rerum novarum, quibus me impertiit Reverendissima Dominatio Vestra, scriptione plurimam eidem habeo gratiam referremque paria libenter, sed omnino est nunc hic eiusmodi hidden by binding⌈[smodi]smodi hidden by binding⌉ nihil, quod scribi a me isto in genere ullo modo possit, nisi, si forte hoc aut nesciat, quod non opinor, aut scire aveat Reverendissima Dominatio Vestra, adventum
Quod itaque superest, commendatissimum esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae cupio meumque obsequium illi offero, et ut incolumis diu feliciterque valeat, opto.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissimus servitor