Letter #3356
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-03-28
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observatissimo
pb n="AAWO, AB, D. 19, No. 83_1" xml:id="/2/7/11727_000_AAWO_ABD19No83_1.jpg"/>
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Grata est reverendissimo domino meo opera, quam Reverendissima Dominatio Vestra praestare dignata est in causa, quae illi est cum Elbingensibus. Magna sperabamus, sed nescio quomodo minora sunt opinione nostra omnia.
Mandatum in causa Cornelii a Staden dedi. Ceterum causae omnes appellationum suspensae sunt et ad comitia proxima prorogatae. Quae legatus Augustae confecerit, Reverendissima Dominatio Vestra ex litterarum ipsius exemplo, quod illi mittitur a reverendissimo domino, cognoscet. De iis, quae Vilnae agantur, scribent alii, ego quod scribam non habeo.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, quinto Calendas Apriles 1548.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis