Quae de moliminibus ⌊magistri⌋ in ⌊Germania⌋ erga ⌊has terras⌋ ad serenissimam ⌊maiesatem regiam⌋ scripsimus, et quid ad nos de illis perlatum sit, ex litteris regiis Reverendissima Dominatio Vestra non obscure intelliget. Cum itaque necesse sit, ut maturius provideamus, ne quid damni nobis ob vicinum malum inferatur, consulimus serenissimae ⌊maiestati regiae⌋, ut illustrissimum dominum ⌊ducem⌋, quem una nobiscum negotium hoc contingit, in hunc ⌊conventum Regni⌋ ad se venire iubeat, et cum illo de imminentibus periculis consulat. Hoc ut Reverendissimae Dominationis Vestrae opera , quam apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ nostro nomine interponere velit, ita fiat, plurimum rogamus. Necessitas enim et experientia illustrissimi ⌊principis⌋ plura consilia subministrabit et inveniet, quam nobis forsan in istis angustiis possent occurrere.
Reverendissimam Dominationem Vestram, cui nos intime commendamus, cupimus diutissime feliciter valere .
Datae ex aedibus nostris sub unius nostrum sigillo, XXI Decembris MDXLVII.