Serenissime {etc.} Potentissimeque Rex et Domine, domine et princeps noster clementissime.
Post subditorum obsequiorum meorum in gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae humilem commendationem.
Persuasit nobis fides nostra erga Serenissimam Maiestatem Vestram et quam patriae amor a nobis exigit, ut extra ordinem, qui vicini eramus, ⌊huc⌋ subito conveniremus in colloquium de rebus ⌊reipublicae⌋ necessariis et periculis impendendis consulturi, ex variis etenim locis accepimus, quid administrator ille ⌊Teutonicorum Ordinis⌋ apud sacratissimum ⌊caesarem⌋ victorem moliatur, ac quae iam in gratiam illius adornentur, nobis merito cavenda, quae maturato consilio indigere videbantur, de quibus partim etiam illustrissimus dominus ⌊Prussiae⌋ ⌊dux⌋ per
⌊⌋ nos admonuit. Et quoniam antehac quoque Maiestatem Vestram de his pro debito nostro fecimus certiorem, ab ea vero nihil hactenus responsi accepimus, incidit nobis cogitatio, vel non expositas esse Maiestati Vestrae has nostras curas, vel aliud quippiam ab ea curari, quod a nobis non ignorari conveniat.
Rogamus igitur supplicissime Serenissimam Maiestatem Vestram, dignetur pro communi ⌊terrarum harum⌋ et totius ⌊Regni⌋ salute rebus istis, ingens periculum secum trahentibus, animum et sollicitudinem pro solita sua prudentia intendere nobisque et ceteris ⌊terrarum harum⌋ ⌊consiliariis⌋ ad binas litteras, quas ex novissimis ⌊comitiis⌋ ⌊Marienburgi⌋ habitis ad ipsam dedimus, gratiosum responsum dare, quo de Maiestatis Ipsius animo et voluntate in his turbulentis et perplexis casibus significationem aliquam et consolationem accipiamus. Quod enim ad nos pertinet, nihil sumus omissuri, quod pro fide et debito nostro praestari exertissima facultate nostra debet et potest.
Oramus quoque Serenissimam Maiestatem Vestram, dignetur, rebus ita poscentibus, hunc repentinum congressum nostrum boni consulere ac etiam indulgere, ut periculosis his temporibus, cum res consilium postulare videbitur, citra impetratam a Maiestate Vestra facultatem in loco aliquo congruo extraordinarie similiter convenire et rebus publicis consulere nobis liceat.
Commendantes nos et ⌊has terras⌋ in gratiam et protectionem eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae, quam ut Dominus Deus prolixiori aevo servet incolumem, precamur.