Letter #307
Ioannes DANTISCUS to [Jan ZAMBOCKI]Granada, 1526-10-13
received [Cracow (Kraków)], [1526-12-22] Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generose Domine tamquam frater carissime.
Si bene vales gaudeo, ego quidem valeo et melius valerem, si te vivere scirem, iam enim annus evanuit, quod nullas a te vidi. Cum tamen quam copiosissime omnibus tuis litteris in Februario praeterito responderim, unde vereor, ne mihi obiter quid exciderit quo vel imprudens ulcus tetigerim vel non satis ad stomachum tuum fecerim, et id si a me commissum fuisset, scribi deberet utique. Abegit me igitur ingens scribendi desiderium, quomodo hanc taciturnitatem tuam meruerim, ut has ad te exararem, quibus si aliquando respondebis, magno me dubio levabis. Hoc tamen velim tibi de me persuasum habeas me adhuc eundem esse, quem reliquisti.
Scripseram tibi in novissimis omnes istos stultorum regum et populorum aestus ac tractatus, ex quibus ridiculus mus natus est, quod passim omnes ominabamur, si mens non leva fuisset. Itur nunc iterum in alios pactionum modos, ut saltem obsides reguli possent recuperari. Quid hinc futurum, cum nusquam tuta fides, exitus probabit.
Quae apud vos aguntur et de quibus in novissimis attentatior fieri rogabam, summopere cupio edoceri, qua de re maiorem abs te in modum peto, etiam, si forte ab inimicitia no(v)a fact(is) sis paulisper alienior, hanc mihi ultimam benevolentiam impartias, et ad me de omnibus et quae apud vos cum Tartaris et cum Turcis apud Hungaros acta sunt, quantum poteris, habudius praescribas, quo amorem in te meum, qui numquam decrevit, augebis plurimum. Litteras vero tuas Georgio Hegel mihi mittendas trade.
Vale, vale, vale et rescribe.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Tuus