Mittitur ad ⌊caesaream maiestatem⌋ dominus ⌊palatinus Marienburgensis⌋ magis iam de pace conficienda, quam de proscriptione abroganda written over i⌈iaa written over i⌉. Absolutis enim imperii comitiis incassum de proscriptione actum iri putant.
Ceterum scripsit ad ⌊maiestatem reginalem⌋ dominus ⌊Culmensis episcopus⌋ de ⌊Alexandro⌋, ita ut eum oppressum potius quam per sententiam condemnatum significaret. Ut ego miratus sim, ita ab ⌊eo⌋ scriptum esse, sed magis id mirabar, quod cum cardinales et regni proceres nihil profecerint hactenus, illius litterae tantum pondus apud ⌊maiestatem reginalem⌋ habuerint, ut omnino dari ei salvum conductum iusserit. Quem scribendi provincia mihi fuit mandata. Tum ego reduxi in memoriam ⌊reverendissimo domino⌋, quid esset Reverendissimae Dominationi Vestrae per ⌊utramque maiestatem⌋ promissum, quam foret res indigna, cum semel atque iterum scriptum illi sit, quod nonnisi opera Reverendissimae Dominationis Vestrae salvum conductum hunc Alexander obtinere deberet, nunc contra fieri, quam fuit promissum. Quae per dominum ⌊Gorscki⌋, qui ea de re mandata attulerat, ⌊reverendissimus dominus⌋ renuntiari ⌊maiestati reginali⌋ iussit, utque persuaderet illi, quo exitum causae et litteras a Reverendissima Dominatione Vestra exspectaret. Haec ante dies quindecim acta sunt. Ecce autem hodie coram ⌊regia maiestate⌋, quae male habet, vociferata est iterum, auctoritate maiestatis regiae deterritos esse in urbe causidicos, quominus causam pro illo dicerent. Quod ne cogitare quidem nobis in mentem venit. Sed nihilominus ad mandatum ⌊reginalis maiestatis⌋ scriptae sunt patentes litterae hac ipsa hora, quibus testatum facit ⌊maiestas regia⌋, quod neque impediverit, neque AAWO, AB, D. 19, No. 63_2 impediat etiamnum, quominus in ⌊urbe⌋ qui volet causam pro eo dicendam, quatenus id iura permittunt, suscipiat. Num haec ita, ut scripta sunt a me, ⌊maiestas reginalis⌋ approbatura sit, nescio, sed Vestram tamen Reverendissimam Dominationem certiorem de his reddendam putavi.
Cuius me gratiae commendo ac Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem.