Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
⌊Alexandri⌋ causa iam est absoluta proculdubio. Quae in quo statu sit, ex fasciculo litterarum, quem nepos mittit, Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet. Utinam autem in ecclesia ⌊ei⌋ locus non sit! Verum non deerunt patroni, qui pedibus et manibus pro ⌊eo⌋ contendent.
⌊Melchior Adler⌋ bis hic fuit, sed a me visus non est. Apud dominum ⌊Soboczki⌋ frequens fuisse dicitur. Quid egerit, num quid obtinuerit, nescio. De iureiurando per ⌊eum⌋ praestito nihil a quoquam praeter id, quod scripsit Reverendissima Dominatio Vestra, cognovi.
De eo, qui cepit filium domini ⌊Eggerdi⌋, cupivissem uberius aliquid cognoscere, nam hactenus certi scio nihil, nisi quantum brevibus perstrinxit Reverendissima Dominatio Vestra. De ⌊Donato⌋ scripsit Hartowski diplomata.
Paradoxon quiddam accidit, nam ⌊reginalis maiestatis⌋ beneficio Camienecensis episcopus est renuntiatus doctor Leonhardus, qui fuit in ecclesia cathedrali a sacris contionibus, non omnino vacuus a suspicione novitatis. Faxit Deus, ut res cedat feliciter.
⌊Gedanenses⌋ quid sua praepropera legatione profecturi sint, videbimus. Sera gratulatio reprehendi non solet. Cetera per ⌊Psitacum⌋ scripsi.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.
Cuius me gratiae commendo.