Letter #296
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1526-07-14
received Granada, [1526]-10-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et] egregio viro [Ioanni Dantisco] secretario et [oratori regio] et nostro sincere [nobis dilecto]
Magnifice et egregie, sincere nobis dilecte.
Scripsimus Tuae Strenuitati hoc mense Iunio praecedente litteras nostras duplicatas utraque via Velserorum et Focarorum illarum suarum responsivas, quas ad nos dederat, sub data Toleti supra Fagum(!) in die sancti Mathiae apostoli XXIIII Februarii. Et fatemur nos hactenus sub data huius anni nullas alias a Tua Strenuitate habuisse praeter illas, cum quibus erant litterae sacrae regiae maiestati, quas nos intactas ad suam maiestatem Gedanum transmiseramus. Et rursum illarum nunc exemplar habuimus, et inde singula satis abunde accepimus, quae illic agebantur et in quo cardine res nostrae volvantur, quidve speraret aut exspectaret Tua Strenuitas, postulans se tunc ab illa maiestate informari, si caesarem sequi debeat et usque in Italiam. Nos illi regiam et nostram mentem et voluntatem declaramus, quod omnino sequatur usque ad castelli et castellani ultimam decisionem. Et interim si impetamur et aliquis se opposuerit iuribus nostris, tunc usque ad iurium nostrorum super toto statu cognitionem et decisionem. Quam enim grave nobis fuerit alium ibi surrogare oratorem, qui antequam intelligeret negotia nostra, et illius curiae practicam, multum et temporis et aeris consumeret et res nostrae periculo magno non carerent. Sicque durare debet usque ad finem Tua Strenuitas, a quo omnia denominantur, satis enim bene omnia coepit, mediavit caute et constanter, finiat patienter et si finis bonus, ut sperat, erit laudabile totum.
Illud etiam attendat apud se cogitando, quod fortasse sub hac aemuli nostri absentia, plura intelligere et efficere poterit, quae antea vel temptare noluit, vel infecta habuit, et quot et quanta rerum nostrarum pericula se praesente experta sit, quid tunc eadem absente crederet.
De expensa, quam eandem facere oportet, non turbetur, satis bene concipimus, quantum illam impendere opus sit, in terra et mari cum caesarem sequatur, modo id facere non gravetur, ... ut negotii nostri aliquem finem reportet, saltem quoad castrum et castellanum, quam autem dedimus illi prioribus litteris nostris viam habendorum nummorum, illam et nunc repetimus et volumus, quod illam omnino sequatur. Sic enim persuasae sumus nil illi defore.
Alia omnia, quae ex illo litterarum suarum exemplari intelleximus, multum scire placuit et plurimum delectavit. Ita enim omnem historiam complexus est eorum, quae ibi aguntur, ac sic optimo stilo et ordine, ut vel Ciceronem, vel quemcumque optimum agat historiographum, sic semper faciat cupimus et hortamur.
Quemadmodum Strenuitatem Tuam fecimus retinere, primum locum nominavimus nostra in hac ecclesia Cracoviensi, ita ut in Warmiensi, tam in mense apostolico, quam ordinario primus erit. Nam Carolus Antonius nobis volens complacere cedit suo primo loco in favorem Tuae Strenuitatis et virtute illius brevis apostolici ultimum locum habebit in illa ecclesia Warmiensi. Idque curat episcopus Warmiensis diligenter. Cui et suo capitulo nunc alias scripsimus desuper litteras. Nilque in hoc dubitet Tua Strenuitas, modo agat res nostras constanter et diligentissime, quemadmodum coepit.
Datae Cracoviae, XIIII Iulii 1526.
Bona regina subscripsit