Quia omnia regum et senatus consulta commodum reipublicae et eorum omnium, qui eius sinu continentur, respicere debent, monetam quoque nostri ⌊Regni⌋ exaequari Lituanicae utile esse multis ex causis duximus idque adscribed⌈queque adscribed⌉ nobis curae fuisse foreque deinceps confiteor, ut enim taceam, quod contractus emptionis et venditionis citra damnum utriusque ⌊Regni⌋ incolarum ita commodius confierent, verum etiam peregrina moneta, quae cotidie nobis ex vicinia obtruditur, facilius ea via excluderetur, si utroque cornu elidi et ad auctorem suum modis et contractibus tolerabilibus reverti incipiat, et quia totum damnum huius rei simul cum difficultate alienandae monetae in populos revolvere non liceret, ad ⌊principem⌋ quoque nostrum, secundum quod, favente Domino, constituetur, aliquam iacturam transformatione ipsius monetae redire oporteret, duplex itaque onus atque adeo damnum regiae maiestati incumbit et Lituanicae suam, ut inferiorem, exaequando, et partem damni cum commutation stain⌈[ion stain, possibly or⌈ionion stain, possibly or⌉]ion stain⌉ibus monetae abrogandae in se assumendo.
Quod quidem, ut scribit Vestra Reverendissima Dominatio, in cursu monetae aliqua iusta ratione recuperaretur, et haec quidem nostra deliberatio, quia aeque difficilis est ac necessaria, orsa quidem est, verum nondum plane diffinita.
Sunt etenim nonnulli, qui indemnitati regiae hic plus, quam opus est, cavent et nostra in aliis plerisque publicis rebus consilia, quominus procedant, ut oporteat, suis artibus inficiunt. Quod si ⌊regia maiestas⌋ hac parte aliquot nostrum sententiae subscribere vellet, pleraque etiam alia melius AAWO, AB, D. 9, f. 22v sese in republica nostra haberent, quam nunc procedunt. Sed ista Domino Deo gubernatori omnium ac tempori quidem, quo written over i⌈ioo written over i⌉d est rerum omnium pater, sunt committenda.
Haec ego liberius apud Vestram Reverendissimam Domitanionem tractare soleo, utpote apud meum veterem amicum, cum quo et una adolevi, et variam fortunam expertus sum, eo vero libentius, quod illam summo desiderio melius gerendarum rerum teneri et suum quoque prudens symbolum ad sententiam nostram non minus candide quam prudenter, solere adferre intelligam.
Erant nonnulli, qui ⌊Prutenis⌋ hunc scrupulum nescio, quo animo iniecere, quasi id studeremus, ut sub unum ius redigerentur nobiscum, cum numquam id animo insedit nostro, solum ut nobiscum onus defensionis contra hostes in vicinia potentissimos subirent, agitabatur. Neque enim ratio est, qua id nobis denegare debeant, cum ad commune incendium restinguendum communibus viribus accurrendum esse, quisqius est cordatus, putat, praesertim, quod nostri maiores, tu written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉uu written over ...⌉m nos ipsi, non modo fortunas suas, verum etiam salutem profundere non dubitavimus, ut illi tamquam portio nostri salvi ab omnibus hostibus hucusque manerent(?). Quare, an iusta et honesta postulatio fuit, nolo anxie disputare, ne fortasse de prudentia atque iudicio rerum Vestrae Reverendissimae Dominationis dubitare viderer. Quod si diversum quispiam isthic asseveraret, fuisse institutum nostrum, habet Vestra Reverendissima Dominatio, quo illum erroris redarguat.
Quod vero restat, commendo me in favorem Vestrae Reverendissimae Dominationis, AAWO, AB, D. 9, f. 24r quam ut diu sospitem Christus Ihesus, salvator noster, servet, precor ex animo.