Gratissimae mihi fuerunt Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊⌋, quibus, cum pro humanitate sua me intervisere, tum de prospera valetudine sua certiorem me reddere dignata est. De qua et Reverendissimae Dominationi Vestrae gratulor et quod parem mihi optet, plurimam habeo gratiam, simul autem opto, ut et salubritatem istam diu semperque Reverendissimae Dominationi Vestrae indulgeat Dominus, et eius tam illustribus de mea votis idem annuat invisumque istum podagrae morbum, quo iam supra duos menses distineor, tandem depellat.
Gratum etiam fuit cognoscere ista, quae Reverendissima Dominatio Vestra perscripsit mihi nova, in quibus, quod scire requirit, vera ne sint, quae de ⌊caesare⌋, de ⌊duce Brawnswicensi⌋ et aliis rebus gestis ferantur. De ⌊caesare⌋ et aliis equidem comperti habeo nihil, sed de ⌊duce Brawnswicensi⌋ eiusque filio per ⌊landgravium Hassiae⌋ captis nihil est certius: horum adeo causa indixere sibi protestantes sive ii, qui sunt ⌊ligae Smalckhaldensis⌋ principes, conventum ⌊Francfordiae ad Oderam⌋ agendum, eoque illos captivos adduci debere, ut ex eis sciscitentur, quorum ope consilioque tantum bellum concitaverint; suspectos autem habent principes utriusque ordinis monarchas.
De nostro ⌊conventu⌋ nihil sane est nunc, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, quin id ex aliis Reverendissima Dominatio Vestra abunde cognitum habeat. Quod autem ad terrarum nuntios attinet, quos clamaturos esse, ut ⌊Pruteni⌋ ad eadem, quibus hoc ⌊Regnum⌋tenetur, onera cogantur, Reverendissima Dominatio Vestra accepit, haud novum iam est hoc. Quippe et superiores ⌊conventus⌋ cum ⌊hic⌋ ante annu[m], tum ⌊Peterkoviae⌋ ante biennium acti, iisdem clamoribus p[leni] fuerunt itaque dissolvebantur.
Quod tamen Reverendissima Dominatio Vestra a me p[etiit], ne pro meo loco in ⌊senatu⌋ immunitatibus ⌊terrarum Prussiae⌋ [ab]essem, quantum mihi quidem licebit petitioni Reverendissimae Dominationis [Vestrae] me accommodabo libenter.
Reverendissimam Dominationem Vestram impense rogo, tueatur suam erga me gra[tiam] et ad promerendam eam meo utatur obsequio, quod illi [sine] ulla exceptione pronum offero optoque Reverendissimam Dominationem Vestram i[n]]columem feliciter ac diu valere.