» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2883

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1545-11-11
            odebrano Schmolainen (Smolajny), 1545-11-22

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 19, Nr 52

Publikacje:
1HE 1 Nr 207, s. 201-202 (in extenso; łacina regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quod omnes Deum precati sumus, id eius benignitate et clementia factum iam esse Reverendissimae Dominationi Vestrae paulo ante scripsi. Designatus est enim reverendissimus dominus Plocensis Cracoviensis episcopus, quod felix illi et faustum Deus esse velit ad multos annos. Archiepiscopum habemus eum, qui fuit Cuiaviensis; Cuiaviensem, qui fuit Chelmensis: dominum Andream Zebridov[ski]; Chelmensem, qui fuit Camienecensis: dominum Ioannem Droiowski; Plocensem: dominum Bilinscki veterem secretarium; palatinum Lanciciensem - dominum Iaronda. Mortuus est et Brzestensis palatinus, in cuius locum non est adhuc quisquam suffectus. Sed de palatinis non perinde nostra refert. Utinam ecclesiae modo prospectum foret. Cuius caput languidum.

Quae scribit de silentio bono viro imposito, non mediocriter animum meum perturbarunt. Ingens haec est audacia, reverendissimus dominus cum serenissima maiestate regia se de eo consilium initurum scribit.

Constellatum huc brevi venturum auditum est ex maiestate reginali. Suspicamur, quod de bonis Pucensibus sit acturus.

De Alexandro nondum lectae sunt litterae, nam doctor Andreas numquam excedit e cubiculo regio, etiam si bene iam habet maiestas regia. Habui a domino Caspare Hanno<vi>o litteras 26 Septembris datas, quibus quemadmodum res cum Alexandro acta sit, pulchre describit et se bona spe esse ostendit. Non arbitror datas illi esse litteras, quas optabat, salvi conductus.

Cum Thorunensi muliere ex mandato reverendissimi domini egi, si quod illa postulabat amice res transigi posset. Volebat hic partitionem bonorum fieri. Quae cuiusmodi sint, nemo nostrum novit. Obtulit ad extremum mille florenos. Ego viginti postulabam, atque ita rebu[s] infectis est discessum. Quod in hac causa studium praestat Reverendissima Dominatio Vestra, est reverendissimo domino gratissimum. Benevolentiam istam Reverendissimae Dominationis Vestrae in se grata semper recordatione prosequetur.

Ut articuli postulentur a proconsulibus, curae mihi futurum est, verum alio tempore.

Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.

Cracovia, tertio Idus Novembris 1545.

Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosiu[s] cantor et canonicus Va[rmiensis]