Letter #2833
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-05-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-05-28 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Etsi, quod scribam, nihil habeam praecipuum, tamen cum hic servitor Reverendissimae Dominationis Vestrae huc divertisset, nolui hunc sine litteris meis abire. Is de dignitatum in his terris distributione me fecit certiorem. Ea, ut feliciter cadat, faxit Deus. Unum non placet mihi - nullam auctoritatem dominorum consiliariorum ea in re intercessisse, quod fortasse posthac nobis erit fraudi, ubi tale quid acciderit. Novi apud me nihil est, quod possit esse ignotum Vestrae Reverendissimae Dominationi, cui cupio esse commendatissimus, optans illi a Domino Deo felices omnium rerum successus et valetudinem prosperrimam.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus