Letter #2763
Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-10-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-11-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, domino fratri et amico observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice observatissime.
Ioannes Glasawr paratum se esse ostendit ad transigendum cum creditore suo, nisi quod metuit, ne se duriorem praebeat. Quamobrem a me petiit, ut se Reverendissimae Dominationi Vestrae commendarem. A qua peto, ut interponat auctoritatem suam apud creditorem illius, cui mandatum est missum, quo se tamen illi non difficilem praebeat, sed tollerabili aliqua conditione cum eo transigat.
Reliqua per famulum domini castellani Elbingensis scribam.
Opto Dominationem Vestram diu esse incolumem. Cuius me fraternae benevolentiae commendo.
Datae in Brzesczie, undecima Octobris anno Domini M-o D-o XLIIII.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius subscripsit