Letter #2761
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-10-07
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-10-27 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Miror, quod de bonis Pucensibus tam longo tempore nihil afferatur. A Gedanensibus venit celer nuntius hesterno die, qui mira narrat et futurum hic hodie dicit magistrum Iacobum. A domino Thesaurario nemo venit. Nos hinc die Lunae proximo, quod felix et faustum Deus esse velit, Cracoviam proficiscemur ms. proficiscamur(!) ⌈proficiscemurproficiscemur ms. proficiscamur(!) ⌉. Legatus caesaris quae hic egerit, scripsi antea. Nondum est absolutus propter morbum, quo male afficitur. Est et marchionis Ioachi(mi) legatus. Venit petitum episcopatum Posnaniensem pro nepote regio infante adhuc, aut ut de primo saltem vacaturo episcopatu illi provideatur, quamquam non marchionis ipsius, verum uxoris legatum agit. Non modo rem non obtinuit, nam post festum venit, sed neque spem. Magnus dux Lituaniae iam re ipsa futurus est serenissimus rex adulescens, cui omni administratione cedit pater. Uxorem secum Vilnam abducit. Neque de caesare, neque ex Hungaria quicquam huc adfertur.
Deum precor, ut Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae dominationis Vestrae servitor deditissimus