Occurrit nuntius satis commodus ad dominum ⌊Severinum Bonar⌋ etc. etc. non potui me continere, quin ad Vestram Reverendissimam Dominationem V scriberem qualiacumque etiam, ut saltem Vestra Reverendissima Dominatio intelligat observantiam meam erga Eandem. Ex omni parte affertur ⌊caesarem Turcarum⌋ ad futurum annum affuturum magnis copiis, ut ⌊Viennam⌋ obsideat; et citius venturus, quam antea unquam[1], quamvis etiam per certos exploratores habetur filium illius seniorem ⌊Mustapha Solthan⌋[2] cum ⌊rege Persarum⌋ concordasse contra patrem, quia timet ⌊fratrem suum ex noverca procreatum⌋[3] sibi praeripere regnum ex auctoritate ⌊matris imperatricis⌋[4], quae tantum apud imperatorem potest, quantum nulla unquam potuit apud quemquam, et ob id missos bassas ⌊Suleymanum⌋[5] et ⌊Ruistam⌋, qui primi sunt omnium. ⌊Barbarossus⌋ irruit in insulam Lyparim[6], quam depraedavit.
Aiunt summum ⌊pontificem⌋ misisse duos cardinales, alterum ad ⌊caesarem Christianum⌋, alterum ad ⌊Gallum⌋ Turcicum pacis causa componendae[7]. ⌊Caesar⌋ multum temporis consumpsit obsidendo oppidum ⌊Sancti Desiderii⌋[8], milites tandem fessi pacti sunt decima praesentis velle consignare oppidum 15, si non fuerit illis succursum. ⌊Caesar⌋ inquam novum militem scribit, vult utique plus ultra[9]. Sunt, qui aiunt nunc obsedisse ⌊Scholon⌋[10].
⌊Serenissimus rex meus⌋ agit conventus[11] pro futura expeditione. De regina ⌊Elisabeth⌋ nondum habemus quicquam immutatum. Deus reformet in melius aliquando. Vestrae Reverendissimae Dominationi me et servitia mea denuo commendo.