AAWO, AB, D. 19, No. 22_1
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Qui has perfert Reverendissimae Dominationi Vestrae Martinus Hermensdorff civis e Königsberg (Królewiec, Mons Regius, Regiomontium), city in Ducal Prussia, on the mouth of the Pregel (Pregoła) river, capital city of Ducal Prussia; today Kaliningrad in Russia⌊Monte RegioKönigsberg (Królewiec, Mons Regius, Regiomontium), city in Ducal Prussia, on the mouth of the Pregel (Pregoła) river, capital city of Ducal Prussia; today Kaliningrad in Russia⌋ contendit a me, quandoquidem multas habet controversias, ut se commendatione mea apud Reverendissimam Dominationem Vestram adiutum vellem. Etsi autem supervacaneum id fore existimavi, quod neque et ego essem, a quo commendationem peti oporteret, neque in iusta causa cuiquam apud Reverendissimam Dominationem Vestram commendatione opus foret, quoniam tamen instabat atque urgebat, negare homini non potui, cum praesertim visum mihi sit, quantum ex eo intellexi, gravi eum iniuria affectum esse. Quare a Reverendissima Dominatione Vestra peto, ut, quae principem in senatu locum obtinet, adesse ei suo suffragio dignetur, quoad fides illius et religio passa fuerit, quo recuperare possit fortunas suas, quibus per summam iniuriam eversum se esse queritur.
Novarum hic rerum nihil est. Diet of Poland ⌊ComitiaDiet of Poland ⌋ Piotrków (Petricovia), city in central Poland, in the 15th-16th century the location of the assemblies of the Diet (Sejm) of the Kingdom of Poland, today Piotrków Trybunalski⌊PiiotrckoviaePiotrków (Petricovia), city in central Poland, in the 15th-16th century the location of the assemblies of the Diet (Sejm) of the Kingdom of Poland, today Piotrków Trybunalski⌋ habentur, quae tamen nondum coepta esse accepimus, quod pauci admodum consiliarii eo convenisse dicantur.
Ex Hungary (Kingdom of Hungary)⌊HungariaHungary (Kingdom of Hungary)⌋ nihil est allatum postea. Concordia inter proceres speratur. Spes est nos hac aestate in regnum redituros, quam certa, nihil habeo scribere.
Reditus ex Muscovy (Grand Duchy of Muscovy, Moscovia)⌊MoscoviaMuscovy (Grand Duchy of Muscovy, Moscovia)⌋ domini palatini Polocensis reddet nos certiores. Dominum capitaneum Samogitiensem esse mortuum antea me scripsisse arbitror. Itaque iam ex veris Lithuania⌊Magni DucatusLithuania⌋ huius senatoribus nemo est reliquus, praeter unum episcopum Vilnensem. Sapia adhuc est in arce superiori.
Me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo ac Deum precor, ut in multos annos eam incolumem servet.