Exspectabamus hic nuntium Reverendissimae Dominationis Vestrae, ex quo haberi potuit informatio ad conscribendam legationem; sed cum diutius is cunctetur, visum est ⌊reverendissimo domino⌋ non remorari cubicularium.
Quae postulavit Reverendissima Dominatio Vestra, ea ex illius sententia confecta esse arbitror. Cras in Italiam proficiscitur ⌊Conarscki⌋, servitor reverendissimi ⌊domini Plocensis⌋; per eum ad ⌊cardinalem⌋ litterae mittentur.
Quid actum sit de ⌊Gluchowski⌋, satis mirari nequeo. Scripseram per illum non pauca ad Reverendissimam Dominationem Vestram. Vereor, ne quae illi factae sint insidiae, nam habere se denuntiatas sibi inimicitias dicebat.
Dominum ⌊Ioannem Holstein⌋ certe ex animo adiutum cupiebam, sed non erat ratio, qua adiuvari posset. Verum omnino mihi persuadeo, eum in gratiam ⌊senatus Gedanensis⌋ reductum iri. Ita enim pro eo accurate scripsit ⌊reverendissimus dominus⌋, ut non potuerit accuratius. Tum qui fuerunt hic ⌊Gedanensium⌋ nuntii, illi bona fide receperunt, se omni ope illi affuturos.
Nova huc attulit non pauca Dominus ⌊Lubomirscki⌋, qui ad serenissimam ⌊reginam Hungariae⌋ missus, nuper ab ea rediit. Sed ea sunt eiusmodi, ut nisi nos oculis misericordiae suae Deus aspexerit, nec salus ipsa servare iam possit ⌊Hungariam⌋: adeo mutuis dicuntur odiis ardere. ⌊Turcarum⌋ ingens vis dicitur esse ⌊Budae⌋; quorum opera ita munita fertur civitas, nunquam ut fuerit munitior. ⌊regina⌋ est adhuc ⌊Lippae⌋.
Serenissimus ⌊rex⌋ noster male valet. Deus ⌊maiestatem eius⌋ servet ac nova nobis feliciora praestet. ⌊Comitia⌋ nunc in ⌊regno⌋ habentur. In horas aliquem ex illis nuntium exspectamus ac mirum in modum cupimus in ⌊regnum⌋ redire. Est orator regius in ⌊Moscovia⌋, eius quoque reditus exspectatur. Ab illustrissimo domino marchione Brandeburgensi veniunt oratores duo, quorum alter, et quidem loco priore, Iudaeus est. Res plane nova. Exspectantur in horas. Quid sint allaturi, videbimus.
Deum praecor etc.