Visits: 1548
» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2477

Nicolaus HUMAN to Ioannes DANTISCUS
Guttstadt (Dobre Miasto), 1541-08-09


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1597, p. 1281-1284

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1597, p. 1281

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.

Post debitam obsequiorum meorum exhibitionem.

Venit ad me mulier quaedam, adhaerens ab aliquot retro annis concubinae loco rustico cuidam villae Reverendissimae Dominationis Vestrae Mawern, ex quo etiam proles duas genuit, exhibens mihi litteras testimoniales praesentibus inditas, quibus probat se solutam et a marito priore liberam esse, nempe quia ille, cui matrimonialiter iuncta fuerat, habebat uxorem vivam, quam reliquerat cum duobus liberis. Quod si verum est, ut litterae sonant, hanc alteram in uxorem superinducere et per consequens matrimonium hoc secundum constare non potuit.

Praefatus autem rusticus in animum iam induxit suum, ut hanc sibi in uxorem copulari faciat, si modo liceat. Querenti itaque mulieri ... illegible...... illegible consilium aliud dare ex me neque volui, neque potui, nisi prius requisito consensu Reverendissimae Dominationis Vestrae. A qua humiliter peto, dignetur me per litteras suas clementer certiorem facere, possimne eos copulari facere, an non. Mihi quidem non inconsultum videtur, ut hi, qui hactenus amplexibus adhaeserunt fornicariis, nunc legitimis iungantur on the marginnunc legitimis iunganturnunc legitimis iungantur on the margin, et rusticus iste, qui iam pridem solutus ac dissolutus satis cf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit fundum arat alienumcf. Pl. As. 874 fundum alienum arat, incultum familiarem deserit , iam tandem cf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? uxorio porrigat ora superinscribedoraora superinscribed capistrocf. Juv. 6.42-44 si moechorum notissimus olim / stulta maritali iam porrigit ora capistro, / quem totiens texit perituri cista Latini? , vel hac adiecta cautela, ut si in posterum secus compertum fuerit, duplicem eos poenam subituros esse, videlicet divortii turpis ac multae corporalis infligendae per Reverendissimam Dominationem Vestram.

Cuius gratiosum responsum ac inditarum litterarum remissionem exspecto, optans eandem Reverendissimam Domiationem Vestram quam diutissime et quam felicissime vivere.