Etsi amoris erga me tui hactenus monumenta summa exstiterint, Illustrissime Princeps, tamen insigniora nullis exprimi rebus potuerunt, quam ⌊⌋, quas a Celsitudine Tua nuperrime accepi. Sic enim in his undequaque vestigia manifestissima tui favoris apparent in familiam nostram totam, ut etiam doloris, quem accepturus eram ex morbo⌊patris⌋, tantam habueris rationem, ut Celsitudo Tua eodem impedita abstinendum a litteris censuerit. Illud vero quam tibi nostra curae esse declarat, quod summis difficultatibus scribendi in mediis ⌊comitiorum⌋ fluctibus affectus[1], etiam publica nostris posthabueris negotiis. Accedit munus regium ac plane Tuae Celsitudinis dignum, quo studia mea[2] iam minitantia ruinam ⌊pristino loco⌋ restituisti. Pro quo uberiores Celsitudini Tuae gratias eram acturus, nisi mihi voluntas tua, quae talia aversatur, officio meo antiquior fuisset, praesertim cum paene turpe sit verbis ea conari componere, quibus vix re umquam satisfieri poterit. Ex animo acquievissem dulcissimis tuis admonitionibus, quibus me in ⌊patriam⌋ invitas, nisi tam molestum et cum tot periculis coniunctum iter absterreret amorque honestarum artium remoraretur. Omnino idem mihi video accidere, quod mercatoribus nonnihil attentioribus ad rem interdum, quos nondum onustis navibus aura vocat, timent non parere ventis doletque pro longo labore petitis mercibus inutilem referre saburram. Ego ad mercaturam bonarum litterarum a Celsitudine Tua huc missus sum. Quantum lucrum fecerim, Celsitudinis Tuae iudicium esto.
UUB, H. 154, f. 47v
Hoc unum scio me privatae diligentiae non pepercisse. Publicis lectionibus parum adiutus sum, ob quod etiam tanto alacrior reviserem
⌊patriam⌋, tamquam hic parvam frugem in posterum facturus. Quod quo minus fiat, ⌊Lutetia Parhisiorum ⌋ obstat, cuius fama uti totum replevit orbem, ita me in admirationem sui iamdudum erexit. Obstupeo quotiescumque vel solum nomen tantae ⌊urbis⌋ tot eximiis viris repletae audio, cupidisque votis opto me vel minimum eius alumnorum esse, quod dec(re)tum factum est, si modo Celsitudo Tua suum interposuerit consensum. Intervallum intra ⌊Lutetiam⌋ et ⌊Lovanium⌋ tantillum est, ut imprudentiae maculam effugere vix possem, si tot taedia tam periculosarum viarum devorassem, ut ⌊Lovanium⌋ viderem, omitterem ⌊Lutetiam⌋, quae vice multorum Lovaniorum regni sibi nomen merito vindicare posset. Cum igitur ego nondum
eos ex legitimis litteris percaeperim fructus, quos me inde laturum spero, si ad iustam metam pervenero, rogo obsecro atque obtestor Celsitudinem Tuam, ut mihi studiorum meorum tempus in venientem prorogetur annum. Illud et Celsitudo Tua multorum annorum laetitiam unaque nobis perpetuam laudem allaturum est, si tuo adminiculo et impensis ⌊Lutetiae⌋ aliquamdiu versatus fuero. Omnino decrevi in principio Octobris me eo conferre nihil dubitans de liberalitate Celsitudinis Tuae, quin eadem erit et in hoc proposito meo, quae hactenus fuit.
Quod ad citationem⌊Alexandri a Suchten ⌋[3] spectat, nihil est, quod Celsitudo Tua suspensam habeat. Omnia curata sunt diligenter 10 Iulii publice o(mn)i adhibita solemnitate per notarium curiae, eum ad ⌊urbem⌋ vocari iussi, neve quis esset tergiversationi loca[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉,
UUB, H. 154, f. 48r
privatim eum conveni litterasque apostolicas legendas proposui. Nihil moratus altero statim die profectus sum ad trapezitas, cum quibus egi, ut sine dilatione litterae, quas ad ⌊nepotem
Celsitudinis Tuae ⌋dedi una cum citatione, cui subscripsit notarius aliquot adhibitis testibus Romam pervenirent. Vellem sane, Reverendissime Praesul, operam et fidem meam in gravioribus tibi usui esse. Facerem, ut quidvis in me potius quam diligentiam desiderares. Faxit Deus, ut nugatoribus illis nihili, qui bonis facessunt negotium, aliquando ita succedat, uti meriti sunt, id quod procul dubito fiet.
Valeat Celsitudo Tua oroque hoc or hic⌈hochoc or hic⌉
unice, ut, si umquam studia nostra Celsitudini Tuae vere cordi fuerunt, nunc saltem ostendat, quanti me faciat, hocque tam honestum iter sua liberalitate promoveat. Haec ex tempore scripsi, maturato enim opus esse censeo, si ita, uti decrevi, ante Octobrem ⌊Lutetiae⌋ esse volo, ne me hiems occupet. Valeat iterum Celsitudo Tua. Faxit Christus, ut eam incolumem revertens offendam.