Quemadmodum nuper cum filio ⌊iudicis terrae Culmensis⌋[1] Dominationi Vestrae Reverendissimae XV huius ⌊⌋, mitto per hunc ⌊Ioannem Holsten⌋ quinquaginta florenos per triginta grossos, quos a ⌊magistra[tu] Thoronensi⌋ missos accepi. Mittere debuerant ex parte sexaginta sex florenos et 20 grossos, qui faciunt centum marcas nostrates, sicut miserant ⌊Elbingenses⌋ (⌊Gdanenses⌋ semper tantumdem, quantum duae istae ⌊civitates⌋, pendere solent, ubi eiusmodi fit collatio). Quo moti consuetu[di]nem hanc omiserant, mihi non liquet. Ignorantiam a me commonefacti praetendere nequeunt. Quodsi per quempiam residuum ad Dominationem Vestram Reverendissimam non dederint, velim cancellaria pro litteris ab eis duplum expilare[t].
Quantum taedii, quod tamen amor in Dominationem Vestram Reverendissimam dulcitudine te[m]perabat, in hoc exiguo extorquendo exhauserim , vel ex eo solo clam non est, quod intriverunt ⌊Thor[o]nenses⌋. Pudet me profecto scientem, quantum Dominationi Vestrae Reverendissimae debeatur, quod sic per intervalla et frusta vix aliqua ex parte iure
<a>
me debitum persolvitur. Sed ecce, me haec scribente, praeter spem adest mihi ⌊nuntius iste⌋ a ⌊Thoronensibus⌋ cum ⌊⌋ et reliquiis pecuniae. ⌊⌋ orant, ut Dominationem Vestram Reverendissimam placem et pro ⌊eis⌋ interpellem, u[t] tardius missum boni consulat. Quod quidem eo facio libentius, quod sci[o], quemadmodum seram congratulationem, sic etiam tarditatem gratitudinis plerumque non solere reprehendi.
Contineboque adhuc apud me ⌊Ioan[nem] Holsten⌋ paulisper, cui 1541-07-28⌊feria secunda post divi Iacobi festum1541-07-28⌋ di[es] dictus est, si quicquam a nostris forsan accederet amplius, ut per ⌊ill[um]⌋ tute mitti possit. Commendoque Dominationi Vestrae Reverendissimae causam hanc, in qua nuntius is missus est contra non ceream, sed adamantinam hanc ⌊m[u]lierem⌋. ⌊Quae⌋ non solum aulae, verum etiam omnibus nobis facessit negotium, et suo ploratu omnes nos reddere plorantes contend[it]. Sed de iis in ⌊⌋ latius, quas ut sua benevolentia pro tuit[ione] hic iurium nostrum omnium commendatas habeat nobisque contra immobilem huius ⌊mulieris⌋ pervicaciam adsit, quantum possum impensius, oro etc.