Letter #2400
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-03-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia ecclesiae Warmiensis episcopo, domino et pastori nostro gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Studia et obsequia nostra indefessa sint Vestrae Reverendissimae Paternitati in officiosa commendatione praemissa.
Gratiose Domine.
Lustratio insolitae et praeiudicialis structurae circa molendinum domini Federici ab Olsnitz illustris domini principis Prussiae marschalci etc. factae post proximas litteras a Reverendissima Paternitate Vestra ad dictum illustrem principem scriptas ad praesens quadragesimale tempus reiecta fuit. Quandoquidem igitur hoc ipsum tempus iam attigimus et congesta materia nivis et glaciei, quae conspectionem remorari potuissent, propemodum speratur dissolvi, illustrem dominum principem tempestive praemonendum et de proximis suis litteris admonendum putavimus. Nam gravis et permolesta est ista procrastinatio, quae nonnihil videtur spectare ad illusionem, siquidem ad tempus habendae lustrationis dicto marschalcko omnino fuisset ab omni attentatione ulteriori et structura quiescendum. Quod tamen ipse non facit, sed cotidie per aquam alvei eluta restaurare nititur. Quare Vestrae Reverendissimae Paternitati plurimum supplicamus, dignetur communium iurium gratia hoc onus subire et de hoc gravamine atque etiam de die revisionis ad primam Aprilis aut ad aliam diem, quae Vestrae Reverendissimae Paternitati futura sit commoda et opportuna, apud eundem dominum principem interpellare, atque etiam, ut ipsi marschalco interdicatur, ne quid novi praesumat, donec omnia lustrentur et debita cognitione ad hoc deputatorum finem accipiant.
Officiis et studiis nostris in Vestrae Reverendissimae Paternitatis vota ex sententia destinatis, hoc ipsum quam diligentissime merituri Omnipotentis misericordiae, statu et incolumitate Reverendissimae Paternitatis Vestrae feliciter recommissa.
Warmiae, IX Martii anno MDXLI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae studiosissimi officiosissimique praelati, canonici et capitulum ecclesiae Warmiensis