Letter #2233
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-10-10
English register: Jan Lewicki extends thanks for the letter received. He regrets that the monk sent to serve Dantiscus turned out to be unfit. In the coming year he plans to come to Dantiscus by cart. He intercedes for his friend the Parish Priest of Karniewo in Masovia, who has property within Dantiscus’ dominion; he excuses his tardiness in appearing before the Bishop as requested, citing his numerous duties.
received 1539-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino
Reverendissime in Christo Pater, domine fautor meus beneficentissime.
Salutem utramque et felicitatem.
Benignissimas testes suae erga me benignitatis cum nuntio excepi cf.
Dolet mihi plurimum, quod meus fraterculus istic est taediosus et, ut intelligo, parum officiosus. Taedet animae suae illuc vivere, ubi maerori posset et Deo, et proximo. Nescio, quae sua est haec religio. Demeretur profecto, ut pedes redeat, qui honoratus non quaerit, quae Dei sunt superinscribed⌈suntsunt superinscribed⌉, ut rectum sit illud: cf. Vulg. Ps (G) 48:13 ⌊homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentibuscf. Vulg. Ps (G) 48:13 ⌋ etc. Utcumque, postquam eum Paternitas Vestra Reverendissima remittere decrevit, facit pietatis officium non a modo foris ingredietur. cf. Cic. Sen. 65.1 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes ⌊Morosi sunt senescf. Cic. Sen. 65.1 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes ⌋, et interdum si rudes, tunc et deleri.
Decrevi ego anno proximo in vehiculo, si Dominus Deus moderabitur auram ubique suspectam et sileant curae, Dominationem Vestram Reverendissimam ipsemet invisere et illi meum officium immo debitum exhibere. Non iam fratres sic mobiles sed illi adducam constantissimas sorores, quae operentur, sed mistice, illud cf. "Liber Samuhelis id est Regum Secundus" in: Biblia Sacra Vulgata ⌊2 Regumcf. "Liber Samuhelis id est Regum Secundus" in: Biblia Sacra Vulgata ⌋ 11. Haec ioco etc.
Rogavit me quidam amicus meus
Me ego commendo Dominationi Vestrae Reverendissimae, meo alitori perpetuo colendissimo.
Quae valeat felicissime et ad multos annos.
E
Vestrae Dominationis Reverendissimae integerrimus