Non longe a Ploweise (Płowęż), village in northern Poland, Kulm Land, near Rheden, 62 km NE of Thorn, from 1516 estate of the Kulm bishops⌊PlovesioPloweise (Płowęż), village in northern Poland, Kulm Land, near Rheden, 62 km NE of Thorn, from 1516 estate of the Kulm bishops⌋ iter mihi facienti occurrit praedator ille meus Richnowski a nobleman of Kulm Land⌊RichnowskiRichnowski a nobleman of Kulm Land⌋, dicens honoris gratia (si diis placet) se mihi obvium factum. Incessit mox mihi cupido captivandi illum, quod et fecissem, nisi veritus fuissem illum on the margin⌈illumillum on the margin⌉ adeo ad me impavide ingressum alicubi latentes habere satellites, qui rei exitum observarent, a quibus illo in loco non satis eram munitus. Accessit, quod iam ante contra illum regiam commissionem impetraveram et citationem signatam habebam, quominus mihi putabam licere, ut omisso iudicio vi rem aggrederer. Ita admissus ad colloquium, oblatis commendaticiis domini palatini, quibus monebar admittere illum in amicitiam. Aliud non proposuit, quam quae ad sui excusationem putabat facere, hoc solum petens, ne se satis alioqui hominum odiis obiectum pluribus difficultatibus involverem. Cui cum respondissem nihil hactenus me temere ea in causa aggressum esse nec convenire, ut tali in causa, quae violationem iuris publici et regiarum constitutionum praevaricatione concernit, ego illum absolvam. Dimisi hominem hoc postremo petentem, ut locum sibi statuerem. In quo adire me possit cum his, qui testes essent innocentiae suae admitteremque sibi latius purgandi copiam. Respondi, si collato cum amicis consilio aequum id mihi posthac visum erit, significaturum me illi.
Haec propterea scribo, ut Reverendissima Dominatio Vestra rei intellecta condicione, mihi dignetur suum communicare consilum, quid agendum mihi sit. Videtur autem satis ad rem pertinere, ut ante omnia citationum fiat exsecutio. Unde plus liquebit, quid ille habeat in animo et quam fidat causae suae. Nec obesse id poterit transactioni, si ea adeunda videbitur. Id igitur quamprimum a me curabitur. Interim Reverendissima Dominatio Vestra dignetur mihi sententiam suam perscribere.
Commendo me eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam precor diutissime salvam et felicem esse. Remitto dominorum Elbingensium et Gedanensium litteras.