Letter #2198
Marcin KROMER to Ioannes DANTISCUSBologna, 1539-07-23
received [1539]-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, patrone cumprimis observande.
Studium et observantiam meam officiose imprimis ad Amplissimam Dignitatem Tuam defero.
Etsi cf.
Sic igitur Amplissima Dignitas Tua de me sibi persuadeat, velim, de multis et principibus viris, quos benevolo in me animo esse cognovi, neminem esse, cuius ego benevolentiam erga me pluris faciam, quam Amplissimae Dignitatis Tuae. Propterea quod alii fere levibus causis et tenui quadam indictione animi ad amandum aliquem incitantur, tua vero, Antistes Ornatissime, ea est prudentia, ea doctrina, ut non temere quemvis in amicitiam tuam recipias, ea vero gravitas et constantia, ut amorem, certo et explorato iudicio susceptum, non facile deponas. Quamquam in me vereor, ut aliquid sit, benevolentia et amore Tuo dignum, nisi illud fortassis, quod mihi cum bonis viris commune est, quod nomini dignitatique tuae imprimis addictus sum et admirator laudum tuarum. Quod si quando opportunitas, ita uti spero, sese mihi obtulerit, testatum faciam me studio erga Amplissimam Dignitatem Tuam nemini eorum, qui tibi sunt addictissimi, cedere.
Novi hic nunc fere nihil est. Nam
Quod reliquum est, diuturnam salutem et incolumitatem Amplissimae Dignitati Tuae opto.
Amplissimae Dignitatis Tuae addictissimus