Letter #2111
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-03-16
received [1539]-03-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande.
Salutem et fraternum studium.
Fuit hic apud me venerabilis dominus
Rogo igitur, Reverendissima Dominatio Vestra ecclesiae illi suae hoc praestare commodi velit, ut processum institutum post Paschale usque tempus suspendat ac excommunicatos illos, qui non facile vitari a populo possunt, absolvi mandata cum reincidentia ad beneplacitum Reverendissimae Dominationis Vestrae, si non paruerint.
Non possum autem pro nostra mutua fide et secreto Reverendissimam Dominationem Vestram non monere, quod mihi mandata Reverendissimae Dominationis Vestrae legenti videbatur notarium, qui monitoria scripsit, improvidum fuisse omittendo sententiam vel poenam excommunicationis. Quae nisi expresse fuit posita, non potuit ad illius declarationem procedi nec sufficit, meo quidem iudicio, generalis illa comminatio censurarum. Erit igitur vel de integro instituendus processus, vel alio remedio prospiciendum, ne habeant homines, quod cavillentur. Haec bona fide a me scripta Reverendissima Dominatio Vestra non aegre feret, spero.
Dominus
Nuntius meus hinc abiit Dominica Oculi[1]. Quem existimo hodie venire
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram in bona valetudine diu esse felicem.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus