Letter #2088
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-03-05
received [1539]-03-07 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Praehibita diligenti sui et obsequiorum meorum commendatione.
Quod ex me voluit Reverendissima Paternitas Vestra, diu factum est nec aliquando cordis mihi fuit quicquam inhonesti me velle in domo mea fovere et nutrire, nisi honestos servitores absque quibus esse nequeo. Ancilla redierat ex servitio ad matrem me inscio et occultabatur in domo mea. Admonui et mandavi matri, ut eam remitteret ad addictum servitium. Quae cum non statim comparavit mandatis meis, ancillam baculo expuli nec est Warmiae, sed Brunsbergi. Cui et domum meam prohibui, cum qua numquam mihi quicquam commercii fuit, sed ut intellexi, alios avisabat etc. Si quis aliter me detulit male et, ut dicam, et sinistre, egit mecum coram Reverendissima Paternitate Vestra.
Nobilis dominus Fabianus Voyanowski electus est in canonicum 4 die Martii per venerabile capitulum et data est asserto procuratori in instanti possessio in personam venerabilis domini Fabiani, et satis factum est vestro consilio et voluntati Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui ego non defui etc., et si aliqui meditabantur hoc et hoc, nunc cum audiverunt principium firmum, sequebantur vota nostra.
Quod tangit mulierculas, solutas dominas dominorum canonicorum, novit Reverendissima Paternitas Vestra melius hoc genus hominum varia in similibus dicere et molire, sed si Reverendissima Paternitas Vestra coeptum continuaverit, imporscortores(!) cum scortis nil efficient nec consilium domini Leonardi episcopi nescio cuis ecclesiae praevalebit. Licet me bestiam coram Reverendissimam Paternitatem Vestram nominavit, qui solus bestiam vicit, et superbum, brutum, opacum, ego non desistam adhaerere Reverendissimae Paternitati Vestrae tamquam domino meo et qui merito inhonestatem ecclesiae suae vero iure prosequitur in laudem Dei et omnium bonorum.
Nova, quae accepi. Sacra maiestas regia ex vinculis opacis et tenebrosis ad intercessionem plurimorum regum et principum, et fere omnium consiliorum regni et totius nobilitatis alleviavit et immutavit, et ad luridiores carceres fecit imponere dominum castellanum Biechoviensem, hoc est ad testudinem altioris arcis Mariemburgi, ubi servabatur thesaurus magnifici domini mei castellani Cracoviensis, cum sacra maiestas regia fuit Mariemburgi, ad quem uxor venerat et tantum bis una cum fratre suo admissa cum aliis nonnullis amicis et amplius non.
Scribit mihi dominus Hosius rumorem esse allatum Tartaros incursionem facere Voliniam in ditionem domini ducis Heliae. Servet nos Deus.
Clarissima virgo Isabella sponsa abducta est ad serenissimum regem Hungariae, quam comitati sunt domini episcopus Premisliensis et castellanus Gnesnensis dominus Opalinski.
De rege Sweciae certo dicitur quod accepit aliquot arces et civitates regi Daniae et similiter naves. Dicunt certo illustrissimum dominum ducem in Prussia aliquot naves parare et lancearios suscipere. Quorsum in consili[o] suae illustrissimae dominationis non fui, sed credo Reverendissimam Paternitatem Vestram ea omnia fusius et abundius accepisse, quam ego scribo, tamen ad mandata eiusdem ea, quae habui, scripsi.
Reverendissima Paternitas Vestra velit committere servitori suo, qui iturus est Cracoviam, quod litteras, quas scribo, amicis offerre velit et iterum responsum reportare, enixe oro.
Datum Warmiae, 5 die Martis anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis
Postscript No. 1:
Si quid non placet in litteris scriptis, boni consulere velit [R]everendissima Paternitas Vestra, precor.
Postscript No. 2:
Venerabilis dominus Achatius omnia fusiu[s] refert Reverendissimae Paternitati Vestrae, quae aguntur nobiscum Warmiae.
Cum his me iterum atque iterum commendo gratiae Reverendissimae Paternitati Vestrae, optans eadem diu et felicissime vivere.