Quod Reverendissima Dominatio Vestra consulit, mittam quamprimum servitorem meum ad s(acram) or s(erenissimam)⌈s(acram)s(acram) or s(erenissimam)⌉ ⌊regiam maiestatem⌋ cum litteris ex superinscribed in place of crossed-out pro⌈proexex superinscribed in place of crossed-out pro⌉ sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae uno tantum loco locupletatis, quararum quarum copiam praesentibus addidi, ut si praeterea videbitur Reverendissimae Dominationi Vestrae latiori utendum excusatione, suo arbitrio addat vel c mutet, quae voluerit. Et quae scribere ad aulam vult, mittat ad me intra hos octo dies. Scribam et ipse fortasse domino ⌊decano Cracoviensi⌋. Dominum Kostka, cui accisam nudius tertius misi, male habuit generalis data recognitio unius summae totius episcopatus sine singulorum locorum expressione. Peius tulit, quod cancellarius excusavit rationem esse dandam dominis consiliariis in ⌊conventu⌋ proximo iuxta mandata regia. Moram eo excusavi, quod regia mandata iubeant contributam pecuniam reddi in manus ipsius ⌊domini thesaurarii⌋, quod ante adventum eius ⌊Marieburgum⌋ non erat facere integrum, ipso recusante alibi accipere. Quod scribo, si quid fortasse Reverendissimae Dominationis Vestrae id scire referat.
Marscalco meo, Reverendissimae Dominationis Vestrae servitori antiquo, si qua in re opitulari una mecum poterit, quo in causis suis iustitiam consequatur, rogo id vel ob meam commendationem faciat. Video nullum finem litis futurum, nisi ⌊maiestas regia⌋ mandaverit, ne quis ⌊dominorum consiliariorum⌋ ulla occasione se subducat iudicio vel, ut vocant, sessioni in causae cognitione. Esset quoque plurimum in rem illius, si ⌊regia maiestas⌋ declararet, ex quo privilegium concedit molendinum non in bonis habendum non referre, super quo fluvio aedificetur, quantum attinet ad damnum vicinorum molendinorum, nam quod ad instagnationem attinet, audio iam declaratum nihil esse damni futurum. Verum an deceat nos, qui iudicum fungimur officio, rem apud pri superinscribed⌈riri superinscribed⌉ncipem curare, dubito.
Ex ipsomet reliqua cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra, cui me deditissime commendo, cupiens eam diu salvam et florentem esse.