Letter #2065
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-01-30
received [1539]-02-01 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande.
Salutem et fraterni studii commendationem.
Profecto nisi omne me fallat iudicium, pessime accipientur litterae nostrae in aula, trium aut quattuor nostrum sigillis signatae, praesertim tanta libertate expostulantes cum principe. Non deerunt ex nostris, qui palam nos tam paucos conspirationis et simultatis damnabunt ac protrudent in exitialia odia. Iam enim satis aperte se produnt quorundam studia ideoque satius mihi videretur, ut in re parum necessaria vel nihil scribatur, vel unus ego ut rogatus scribam mitiori argumento. Sed cum iam mandaverit regia maiestas in litteris ad dominos palatinos missis, ut exacta ratio omnium pecuniarum coram dominis consiliariis in conventu proximo fiat, videbimur vanam sumpsisse operam et curiositate laborare actum agentes. Mitto tamen Reverendissimae Dominationi Vestrae conceptas a me litteras, quae si videbuntur ad rem pertinere et ceteri consentire vellent, mitti possent, verum non sine consilio Reverendissimae Dominationis Vestrae, quod impertire mihi dignetur, ut docta, qua parte periculosa sit navigatio. Res haec, quam nunc agimus, ferre potest moram, dum mihi respondeat Reverendissima Dominatio Vestra. Interim et ceteris significabo, quo in statu nunc sint res istae.
Thorunenses nihildum mihi responderunt, transituri forte silentio rem, cui non assentiuntur. Si dominus Fabianus de Damerau revertitur ad aulam, poterit ipse litteras, si mittentur, perferre, de quo me admoneri peto.
Commendo me amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam cupio diutissime salvam.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die paenultima Ianuarii 1539.
Eiusdem studiosissimus Tidemannus electus Culmensis
Postscript No. 1:
Aderit simul cum his litteris aurigarius famulus meus, per quem rescribere mihi dignetur Reverendissima Dominatio Vestra.
Postscript No. 2:
Dominus Simon parochus in Ditrichswalt morbis affectus repudiat impetratum sibi a me canonicatum Gutstadensem, quem liberum iam est Reverendissimae Dominationi Vestrae alteri conferre. Ego vero gratias ago Vestrae Reverendissimae Dominationi plus meis petitionibus concedenti, quam ille ausit accipere.