Letter #1997
Gonzalo PÉREZ to Ioannes DANTISCUSToledo, 1538-11-23
received 1539-03-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino episcopo Culmensi, postulato Warmiensi etc., domino suo observandissimo
Reverendissime Domine, Domine observandissime.
Litterae Dominationis Tuae per Gratianum mihi redditae, quibus meis super coniugio ipsius cum Ioanna Dantisca filia tua ad te datis satisfacis, tametsi multis nominibus fuere gratae, duabus tamen de causis fuere longe gratiores. Altera, quod tuae essent meique memoriam apud te adhuc vigere cognovissem, altera, quod munificentiam et favorem tuum Gratiano, ubi matrimonium legitime contraxisse accepisses, ingenue pollicebaris. Mihi enim, qui ipsum neque immerito amo atque Dominationem Tuam Reverendissimam (uti par est) colo, nil accidere poterat gratius, quam erga filiam tuam liberalem et ingenuum nec minus legitimum Gratiani amorem et tuae liberalitatis et erga utrumque paternae pietatis specimen contemplari.
Cum vero ipsi, acceptis tuis litteris, nihil fuerit potius, quam iussis tuis obtemperare ac liberalis et optimi viri officium, ut desiderari amplius nihil posset, praestare, reliquum est Dominationi Tuae et genero et filiae, quo commodius matrimonii onus sufferre queant, adesse eosque sua innata munificentia iuvare ac fovere, ne ambo, qui se tuae fidei crediderunt, spe tam iuste concepta frustrentur et Gratianus, qui in matris connubiis et filiae tuae iocalibus non modicam pecuniarum summam consumpsit, inopia prematur, quod et tua dignitate et sua virtute atque eruditione esset indignissimum. Faciet in hoc Reverendissima Dominatio Tua rem non solum se dignam, sed etiam paternae pietati debitam, omnium opinionem consonam et amicis summopere gratam, uti latius ab archiepiscopo Lundensi verbo vel litteris latius accipiet.
Valeat felicissime Dominatio Tua, cui me humiliter commendo.
Toleto, (nono) ante Kalendas Decembris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis observantissimus Gondisaluus Piresius