Habui ⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊Heilsbergi⌋ 1538-10-29⌊vigesima nona Octobris1538-10-29⌋ confectas, quibus Vestra Reverendissima Paternitas animum erga me suum et quantum res meae illi curae sint, humanissime declarat et quod easdem sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ memoriae refricare non praetermittit. Pro qua Vestrae Reverendissimae Paternitatis gratia summas ago et habeo gratias habiturusque immortales et tam propensum Vestrae Reverendissimae Paternitatis in me animum studiis et obsequiis ex animi sententia Vestrae Reverendissimae Paternitatis semper futuris referre curabo et enitar. Quod autem studiis referre non valuero, rogabo iugiter Dominum Deum, ut eum animum, quem in me Vestra Reverentissima Paternitas prae se fert, cumulatissime pro animi Vestrae Reverendissimae Paternitatis sententia refundat.
Sacra regia maiestas post illam gravem aegritudinem, qua in ⌊Nyepolomicze⌋ torquebatur et ex qua relevatus erat et pristinae saluti restitutus, iterum in gravem aegritudinem incidit febris et coniciunt medici hanc febrem venisse cum hydrope. Pedes siquidem, qui post illam primam aegritudinem ⌊suae maiestati⌋ intumuerant, tumorem exuerunt, qui tamen superiora utpote ventrem occupavit. Quare Dominus Deus orandus est iugiter, ut sua ⌊maiestas⌋ pristinae sanitati restituatur, in cuius salute tranquilitas et status reipublicae ⌊regni huius⌋ incliti sita est.
Ita ⌊hic⌋ omnes sibi persuadent, quod ⌊comitiae regni⌋ futurae hic ⌊Cracoviae⌋ celebrabuntur, ad quod nuntii terrarum Cracoviensis et Sandomiriensis consensum suum praestiterunt adiecta condicione, si videlicet nuntii ⌊Maioris Poloniae⌋ huic consensui non refragabuntur, ad quos consensum suum reiecerunt volentes eundem cum eis concinnare. Sed litterae plurimorum dominorum hic scriptae declarant animos eorum ab hac re non refragari, persuasum etiam habeo, quod nec nuntiorum animus reluctabitur.
Ex ⌊Italia⌋ et ex ⌊Germania⌋ apud nos nulla nova sunt, quibus Vestram Reverendissimam Paternitatem participem facere deberem nec quicquam hic auditur de pace et tranquilitate per Germaniam constituta, licet de {de} haeresibus plurima circumferuntur et non solum de Germania verum et in ⌊Polonia⌋ ac in ⌊Cracovia⌋, ubi etiam haereses passim serpunt
BCz, 1597, p. 270 et nisi illis oportuno consilio occurretur, facile pullulabunt.
Perstringerem negotium ⌊Valachiae⌋ Vestrae Reverendissimae Paternitati, sed cum iam tritum et inveteratum sit, nihil dubito, quod illud Vestrae Reverendissimae Paternitati affatim est perscriptum et ad notitiam perductum. Si autem interea aliquid novi emerserit, curabo sedulo Vestram Reverendissimam Paternitatem eo participem facere.
Vestram Reverendissimam Paternitatem Deus Optimus Maximus servet incolumem in tempora diuturna illique omne desiderium animi sui tribuat. Cuius gratiae me et servitutes meas iuges et indefessas ex animo commendo.