Letter #1967
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-11-04
received [1538]-11-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Multum debeo Reverendissimae Dominationi Vestrae, cuius auctoritate adductus est tandem dominus Alexander, ut a pacis consiliis non abhorreret. Quam nullo negotio conficiet, modo serio agat, quod pr text damaged⌈[r]r text damaged⌉omisit. Mitto mandatum ad renuntiandum condemnatione<m> expensarum, si forte in eis condemnabitur, in eventum absolutionis meae ab instantia iudicii. A Vestra Reverendissima Dominatione maiorem in modum peto, ut diligenter provideat, si qua cessio futura est, ut ita fiat, nihil ut mihi postea negotii existere queat. Visum autem mihi est esse tutius, ut non solum coram Reverendissima Dominatione Vestra, verum etiam in urbe fiat cessio, itaque mandatum ad eam mihi mitti postulo atque procuratores ad cedendum constitui reverendum dominum Andream Czarnckowscki, canonicum Gnesnensem, sanctissimi domini nostri camerarium ac s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ regiae maiestatis apud eundem nuntium, et venerabilem dominum Ioannem Vitinscki, canonicum Plocensem, cum potestate substituendi. Quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut id mandatum a domino Alexandro extorqueat. Ego pro tanta gratia in me AAWO, AB, D. 19, No.13_3 Reverendissimae Dominationis Vestrae volo semper illi esse devinctissimus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉. Atque ea omnia ut sibi de me persuadeat, rogo, quae de servitore suo sibi addictissimo. Non fallam opinionem hanc de me Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Cuius me gratiae, quam possum, diligentissime commendo Deumque precor, ut eam quam diutissime velit esse incolumem atque omni felicitatis genere.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus